Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 584

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

584

<< Nr. 583 | Index | Nr. 585 >> 

Absender: Lüti, Heinrich

Empfänger: Zwingli

Ort: Winterthur
Datierung: 31 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 40




--40--

Etsi non sum nescius rem meam, quam nuper hinc abiens tue
fidei mandaveram, tibi vehementer cure esse, non est tamen ab officio meo
mihi visum alienum, si ex meis literis quoque intelligeres, nec mei nec
mee oblitum esse, quando expectatio dilata vehementer cruciat animum,
at lignum vitae est [Apok. 2. 7], si adsit, quod cupis, et ut est in proverbio:
Vel celeritas in desiderio mora est. Age igitur rumpe moram
ac, quam potes, incumbe diligenter (scis enim, quid abs te fieri cupiam),
qui non perpetuo ab uxorcula carissima mea abesse cogar, quam mihi
aliquott ab hinc annis designaram, que et dei beneficio mihi contigit,
apta, ni falor [!], meis moribus. Scis autem, quid vetet, quo minus
initum matrimonium palam facimus; proinde literis significato, si modo
per occupationes vacat, quoquomodo res sese habeat. Malim propemodum
rescindi testamentum, quam diutius uxore carere.
Vale feliciter cum cordatissima tua uxore ac liberis, scitis me hercle
Derepente.
Winthertur, ultimo Januarii anno M. D. xxvij.
Heinricus Lucius tuus.
Huldricho Zuinglio, Thigurinorum ecclesiasti, fratri charissimo.