Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 595

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

595

<< Nr. 594 | Index | Nr. 596 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 28 II (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 60-62




--60--

Gratiam Christi, charissime frater.
Hic varius modo rumor est de vestra ecclesia et republica universa
propter adversariorum improbitatem, quem nos dextre apud infirmos
interpretamur. Magnopere scire cupio, quidnam cum infelice Felice
Mansio acciderit, an ob violatam fidem publicam, an propter pervicaciam
sentiendi contra religionem plexus sit, et qua constantia vitam
finierit, etiamsi secus ceciderit, quam possit de veritate pietatis addictus
comprobare. Multa enim dominus immittit causa probandi nostri.
Vidimus Murnari fędissimum kalendarium, quod sane cum ingenti
risu excepimus. Nihil ex hominis ingenio melius expectandum, tametsi
dolet vestram rempublicam perstrictam in urbe vicina et confęderata.
Talione repensanda hęc non sunt, sed alioqui conandum ope magistratus,
si id serium putarint. Certo polliceor papistis utut impudentibus
pudorem tantam impudentiam provocaturam. Anabaptistę hic nondum
cessant neque obsunt tamen, nisi quod in futurum simplicibus
est prospiciendum. Nostra respublica tranquillissima est, de qua
nescio qui tristem famam sparserunt. Nulla omnino ne suspicio quidem
seditionis fuit; hortulani pauci ad quorundam delationem ducti
fuerunt et in alterum forte mensem detenti, quoad palam factum est,

--61--

indicem falsum esse, qui eos in suspicionem vocaverat. Alioqui civibus
ocium fuit, quos non conturbat iudicii severitas. Hoc vere scribo, mi frater.
Civium concordia magna est; senatus non prorsus inutilis est, inter
quos sane habentur optimi fratres. Impetimur magis clanculariis
insidiis, quam aperto Marte. Tota vicinia bellum somniat et principum
consensum adversum nos. Atqui vulgi voces inanes sunt, quę
nihil solidi habent. Marchio Badensis tandem videt, rem non
admodum arduam esse dissentire Luthero super cena domini, quam
hactenus blasphemiam maximam putavit. His enim gradibus in partes
nostras descendunt. Liberrimam modo epistolam scripsi ad secretarium
principis Hessorum, qui mihi ob hanc sententiam amicitiam
renunciavit. Video fore, ut serio tandem committamur. Nam
Lutherus pro imperio satis severe omnia molitur, quo sibi obnoxios
in nos concitet. Verum indies magis elucet veritas, plerumque ex
studio illorum cavendi, quod acerrimum impendunt. Marchia consentit
nobis, praeter fortassis Strutionem unum, qui adhuc furit; nuper
interdixit, ne "Institutio puerorum" nostra in Baden venderetur, de qua
re cum cancellario suaviter expostulabo, qui stultum Thrasonem
in id autoritatis erumpere permittit. Bucerus in Matthęo suo

--62--

Lutherum expressis verbis modo nominat, cuius laborem, ni fallor,
probabis. Soleris nos aliquando literis tuis.
Vale.
Argentorati 28. Februarii anno 1527.
Vuolfgangus Fabricius Capito.
Huldericho Zuinglio, Tigurino episcopo,
charissimo suo fratri. - Zurich.