Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 596

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

596

<< Nr. 595 | Index | Nr. 597 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Comander, Johannes

Empfänger: Baling, Nikolaus

Ort: (Zürich)
Datierung: 1 III 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 63-64




--63--

Ioanni Comandro et Nicolao Balingio, Curiae Rhetorum
euangelii scholarumque praefectis, Huldrichus Zuinglius.
Gratiam et pacem a domino.
Locum divi Ioannis 1. cap. 5. [4-8] sic intelligo paraphrasticos:
quod natum est ex deo, hoc est: divina soboles, vincit mundum. Et haec
est victoria, id est, victrix vel superatrix (ut victoria pro victore
accipiatur), quae mundum vincit: nempe, fides nostra. Quis enim
vinceret mundum, nisi is, qui credit Iesum Christum esse dei filium?
is enim videt se ad meliorem vitam esse vocatum, quam praesens est;
sed et hoc videt, nihil negari sibi a patre posse, quum filium dederit
pro nostra redemptione; nam hic Iesus venit per aquam et sanguinem,
hoc est: venit docendo sapientiam coelestem, quae per aquam significatur
(quemadmodum Ioan. 3. et 4. videre licet), et sese pretium

--64--

pro peccatis nostris faciendo, quod per sanguinem significatur. Sed
haec omnia nemo accipit, nisi spiritu intus docente illustretur. Spiritus
ergo intus in corde fidelium verum esse docet, quod Christus et
docuit et praestitit; nam spiritus errare aut decipere nequit, cum sit
ipse et veritas. Sunt igitur tres, quibus testimonium, id est, doctrina salutis
(nam et Christus ad discipulos ait: "Vos testimonium perhibebitis
de me" [Joh. 15. 26], hoc est: ea docebitis, quae ad salutem sunt; et
saepe in scripturis tam testes quam testimonium et pro doctrina et pro
doctoribus accipiuntur) constat: aqua, hoc est: coelestis doctrina, nam
hnmana huc pervenere nequit; sanguis, hoc est: expiatio, quam filius
dei gratis tribuit, citra quam iustitia dei placari nequivit; et spiritus,
quem deus in corda nostra mittit, ut intelligamus et credamus. Et hi
tres unum sunt, aut simul sunt; hoc enim potest εἰς τὸ ἕν εἰσι; hoc
est: coelestis sapientia, redemptio ipsa ipseque spiritus idem sunt aut
simul conveniunt, ut victrix fides fiat, quae mundum superat. Plura
de rebus aliis dare prorsus nequeo; ita me urgent occupationes.
Reliqua egi cum Christophoro; is respondit, in Michaëlis esse
rationibus: se ignorare omnia, tamen conventurum esse homunculum,
ut non temere urgeat.
Valete et vigilate.
1. die Martii, anno 1527.