Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 597

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

597

<< Nr. 596 | Index | Nr. 598 >> 

Absender: Haner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Nürnberg
Datierung: 1 III 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 65-68




--65--

Gratiam et pacem.
Reddidit mihi communis amicus noster Scipio literas tuas,
quibus te mea illa priora amplexum ac per omnia mecum convenire
significas. Obtulit et libellum in Struthionem a te editum, cuius
quoniam egre caruit, vix datum est obiter revidere. Ego cuperem a
partibus depugnatum esse et id genus dissidii bona omnium pace finiri,
maxime quod videam plus hinc imminere periculi, quam putatur, plus
eciam subesse contencionis, quam est forte sanioris doctrinę, presertim
partibus sepe mutuo tam concorditer convenientibus, ut interim sola
logomachia discrepent. Nam de crassa corporis physici opinione vel
nolunt sensisse adversarii vel certe stacionem iam deserunt. Ut autem
animum tibi meum parte aliqua prodam in hac caussa, non tam ad
symbolum respiciendum puto, quam ad promissionis sermonem, qui,
cum sit veritas, simplicem illi ac credulum animum afferre oportet, certi,
quod is, qui promisit, verax est et mentiri nescit [Tit. 1. 2], atque ut
tales nos in hoc sacramento praebeamus, facit non solum promissionis
veritas, sed et opus ac factum Christi, unde nobis proculdubio
voluntas illius certe proditur. Duo ergo nobis in hoc sacramento
advertenda sunt, symbolum scilicet et promissionis sermo; symbolum

--66--

mysticam rationem habet, promissionis autem sermo veritas est, qui,
quatenus non solum ad nos fit, sed et symbolum designat, primum
mysterium agnoscere facit, deinde significatum per panem corpus, pane,
symbolice et in mysterio edi, vere autem ac vivifice in verbo, nos
commonefacit et docet, et intra has simplicissmae fidei rationes mihi
consistere satis puto. Quodsi quis hos terminos promoturus est,
videat, ne quo modo impingat. Ego Christum in pane quaerendum
non puto, nisi modo quodam symbolico et in mysterio, idque tunc
solum, cum panis est symbolicus et per promissionis sermonem designatur;
nam alias panis communis est panis. Ceterum, quatenus promissionis
sermonem habet, et ego hunc fide arripio; non dubito, quin
pane per verbum Christi tradito corpore pascar, et fuso eius sanguine
irrigar ac expior, idque vere per promissionis sermonem, verum
μυστικοτέρως καὶ συμβολικῶς κατ̓ ἄρτον. Verbum enim, ut omnia
potest et facit, ita quoque omnia vehit et portat; fides contra omnia
suscipit et habet; proinde sive ad promissionis sermonem respiciat quis,
certe nihil hic aliud, quam spiritum, quam vitam, quam denique veritatem
reperiet, sive eciam ad fidem quis attendat, et deprehendet hanc
scripture testimonio [Hebr. 11. 1] ἐλπιζομένων ὑπόστασιν. Utergo dubium
non est, quin vere ac vivifice edat, qui promissionis sermoni credit iuxta
id protritum Augustini: "Crede, et manducasti", ita nemo negabit,
si promissionis sermoni, panis simul ac vini symbola addideris, quin
pocius, si hęc ipsa per promissionis sermonem designaveris, corpus
traditum pane et fusum sanguinem vino sumi, sed in mysterio, maximo
Christo ita volente et instituente. Et hec est breviter fidei meę
ratio simplex et sana, quam si communiter omnes amplecteremur, non
forte tantum opinionum olim, non tantum dissidiorum hodie esset in
ecclesia, de quo eciam non nihil ad Oecolampadium scripsi. Cupio
autem et ex te cognoscere, num hęc mea sentencia tibi probetur, an
secus. Excussi hactenus tua omnia, simul et aliorum, diligenter, et
placet, quod super profliganda illa corporis physici crassa opinione id
operis susceperis; video enim et hac parte languere adversarios.
Ceterum hic cave, ne simul nobis spiritum, vitam atque adeo ipsam
corporis veritatem de cęna sufferas. Nam quod de commemoratione
mortis ac gratiarum actione dicitur, partim fratres partim ad nos attinet,
sed ita, ut interim de veritate nihil hobis desit; nisi enim prior quis
manducet atque adeo operis redemptionis traditique corporis gustum ac
sensum intra se deprehendat ac experiatur, idque iuxta elenchum

--67--

fidei, quomodo, quaeso, digne commemorabit? quomodo fideliter
annunciabit? Quomodo denique gratus tantum hoc beneficium acceptum
feret deo? Proinde, ut semel finiam, pro fidei simplicissima ratione
satis esse puto, si quis verbo promissionis credat, atque adeo propter
promissionis sermonem, qui veritas est, non dubitet corporis traditi
veritatem symbolico pani adesse in mysterio, certus interim carnalem
sensum ac crassum, quod is spiritui ac vite reclamet, eciam a Christo
reiectum esse.
Habes, optime Zwingli, quid in hac eucharistię controversia
sentiam; tu si quid diversum habes, libere mone, et quatenus cum
deo fieri potest, lubens consilium recipiam. "Exegesim" illam
tuam avide expecto. Bilibaldus noster Oecolampadio respondit
amarulentius, quam vel amici ferre possint. Lutherus totus in vos
incumbere dicitur, proditurus, ut aiunt, nervis omnibus. Ego male
metuo, ne, quod hactenus verbi potencia destruxit, diverso zęlo reędificaturus
sit. Tu intra praescriptum verbi mane et cave veritati verbi
simul et energię fidei quicquam detrahas. Deinde ad symbolorum
mysteria adverte, iuxtaque tua omnia πρὸς ἀναλογίαν τῆς πίστεως
attempera et non dubita, quin conatibus tuis piis aderit deus. Video
multos Hilarii sentenciam mordicus arripere et tueri, qua naturalem
nobis cum Christo unionem per hoc sacramentum probat. Ceterum,
si hec vera est, patres simul et prophetę deinde nemo ex nostris
infantibus erit membrum de corpore, et nescio an non perperam ac
impie facimus, quod illis veterum exemplo eucharistiam non infundimus.
Tu si monitore hic opus habes, vide Franciscum Picum, qui transsumptum
hoc in decreta caput commentario explicat. In quo argumento

--68--

si adversus te evicerint ęmuli tui, a caussa excidisti. Vellem
te Bessarionis libellum, quem de eucharistia ad Grecię episcopos
scripsit, vidisse, etsi non putem hunc te hactenus latuisse. Ego,
quatenus cum Christi gloria fieri potest, ad ecclesiarum pacem te
adhortor moneoque, ut spiritualis Christi regni, quod resurgens
eciamnum carne ad gloriam immutata induit et habet, memineris, utque
a fidei hypostasi neutiquam excidas. Iuxta quam non puto, vel absurdum
vel impium fateri corporis traditi veritatem, modo tamen
ἐπιουσίου καὶ πνευματικῶς pani symbolico per verbum adesse, modo
nihil hic corporale, nihil denique crassum somniemus. Hec forte
liberius, quod in eiusmodi animi quoque tui sentenciam accipere cupiam.
Vale et rescribe, simulque nos "Exegesi" tua, quam primum absoluta
fuerit, dignare.
E Nerobyrgo Kalendis Marcii MDXXVII.
Tuus Hanerus.
Hasce colligatas fac quam primum Oecolampadio nostro cum
fido aliquo nuncio transmittas, et cura eius opere ut te non pigeat.
Suo Huldericho Zwinglio.