Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 604

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

604

<< Nr. 603a | Index | Nr. 605 >> 

Absender: Frumentarius, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Marburg
Datierung: 4 IV 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 86




--86--

Gratia et pax a domino, amicissime vir.
Nihil hoc tempore magis auribus clementissimi principis mei a
plerisque aliis ducibus et principibus, amicis et cognatis eius obtruditur,
quam Lutherum brevi ad nundinas Franckfordienses contra tuam
et aliorum de eucharistia sententiam librum quam seriose ac graviter
editurum, in quo omnem tuam de hac re sententiam exstirpare et
eradicare totis viribus conetur. Nec hoc te latere volui, principem
et dominum meum a suis equalibus inter iocandum quottidie
Zuinglianum, te vero terrenum eius idolum nominari. Sed hec
nihil ad rem. Quem ad doctorem Straus scripsisti librum, legit
princeps meus humanissimus a fronte ad calcem usque et in dies tua
causa hac de re contendit. Si licuisset per ocium, scripsissem plura alia.
Vale in Christo.
Saluta nomine meo Leonem et Rudolphum.
Ex Marpurg quam celerrime 4. Aprilis anno etc. 1527.
Johannes Frumentarius.
Episcopo Tigurino Hudricho [!] Zwingllio, amico meo semper
charissimo. - Dem Zwinglin vonn Zurich.