Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 607

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

607

<< Nr. 606 | Index | Nr. 608 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 24 IV (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 100-102




--100--

Gratia et pax a Christo. Charissime frater
Fabianum hunc, virum doctum et pium, a Christianissimo
Ligniacensium duce ad nos missum, ea qua soles vere fratres
humanitate excipies et commendatum habebis. Desiderat princeps
eius eruditos quospiam, eosque insignes, ut sint gymnasii, quod
instituere illic decrevit, moderatores. Ad me nominatim scribere
dignatus est, quo maior huic fides habeatur. Equidem nullos hic
indicare potui, qui aut velint aut possint tantam subire provinciam.
Fortassis isthic, ut maior proventus est, erit voti compos. Tu circumspicies,
si quos indicare possis. Tam fidelibus enim fratribus, ubi
licuerit, morem non gerere, in charitatem peccatum foret. Superiore
anno inviserat utrunque Matthias Wicklerus, et ipse Silesius;
is ita fratribus nos commendavit, ut de nobis polliceantur optima, id
quod ex Crotoaldi literis cognosces: communem hostem Martinum
sustinent.
Accepi tandem ex nundinis Francofordiensibus virulentissimum
Lutheri contra me et te librum vernaculo sermone scriptum et hoc
titulo inscriptum: "das dieße wort (das ist mein leib etc.) noch fest sten,
wider die schwermgeister" Furore nec Pyrkaimero nec Fabro

--101--

cedit. Quid tandem futurum in ecclesia Christi? Quantum permittitur
Satanae? Quanta dei super filios hominum ira? Interim
nos daemonio agimur, indigni admonitione, desperati seditiosique
sumus et, si nos excusaverimus etiam verbulo, omnium arrogantissimi.
Visum est fratribus Argentinensibus (quos et ipsos sub calcem
libri perstrinxit Lutherus), consultum, ut tu respondeas Ge rmanice,
gravitate, qua reliquis respondere soles, et ostendas, quibus affectibus
in pręcipitium feratur. Et ipsi aliquid molientur. Orant autem, ut
cito respondeas, et more tuo cordate. Nescio, an Froschoverus
exemplar tibi transmiserit. Mittam meum, si illo egueris, nunc mihi
opus. Nam quia magis me quam alios premit, non licebit mihi
omnino silere. Itaque brevem apologiam dabo, quam prius exhibebo
tibi legendam, quam excudatur, ut ne quid imprudentius exeat,
siquidem tempus permiserit.
Mitto hic decreta catabaptistarum et quaedam in te scripta.
Magistratus noster in repellendis illis frigidior est. Quid in causa
sit, facile coniectamus. Tolerabiles sunt et papistis, imo his patrocinantur,
dum convicia quaeque in nos iactant.
Vale in domino felix.
Basileae. 24. Aprilis 1527.
Oecolampadius.

--102--

Antequam obsignarem literas, bono, ut arbitror, omine venit
Petrus Gynoraeus noster, cuius eruditionem et integritatem mox
Fabiano prędicavi; oravit, ut illum inhortarer ad id muneris obeundum.
Multa igitur Petro loquutus, offendi tandem non repugnantem,
si provincię illi modo impar non esset et se a domino vocari confidere
posset. Ita autem deliberavimus et definivimus. Fabianus
primum diligenter inquirat Tiguri a te et Leone, si quis alius magis
idoneus persuaderi posset ad hanc functionem ferendam, maneat
ipse Petrus apud nos, aliam conditionem expectans. Sin nullus
isthic esset, cui ad exteros abeundi animus, et tu ac Leo, qui
hominem intus et in cute nostis, vestro quoque suffragio pronunciaretis,
illi ad Silesiam commigrandum, ad vestrum oraculum eat, maneat.
Itaque, mi Huldrice, et fratrum Silesię et Petri nostri habenda
est ratio: illorum, ne ineptiorem obtrusum querantur, huius, ne perpetuo
exulet. Scio, mi frater, curandum nobis, ut eruditos et integros
viros in regione nostra retineamus, ne forte et nobis alicunde magno
cum periculo accersendi sint. Sed charitas in hoc imprudentior esse vult
et, curam illam in dominum reiiciens [1. Petr. 5. 7], non quę sua, sed
quę Jhesu Christi quaerit [1. Cor. 10. 24]. Certe adversarii hac una
spe lactantur pauculos nos non diu durare posse, et propterea vitę nostrę
insidiantur, quasi scilicet Christus non multo aptiores excitare posset.
Verum nos alio consilio nitimur et bona in dominum spe freti sumus,
quod ecclesiam suam adversus illos tueatur, tametsi multum me terreat
hypocrisis seculi, quae longe alia quam famem illam atrocissimam
meretur. Tu pro fide et charitate tua Fabianum commendatum
habe et in hac re iuva.
Vale iterum.
Huldricho Zwinglio, fratri charissimo.