Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 608

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

608

<< Nr. 607 | Index | Nr. 609 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 25 IV (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 103-105




--103--

Salve, charissime Huldrich.
Scio te desiderare, quae feriis illis pascalibus aput nos acta sunt
in deligendo magistratu. Sic ergo habe: Scriba forensis obiit;
successit illi adulescens Georgius Schöni, qui paucis diebus aput
te erat. Scultetus in officio mansit. Ioannes Bischoff in
pandaretum electus est. Dominus a Müllinen cum duobus aliis

--104--

e senatoria dignitate protrusus est. Lapides quoque exclusi sunt,
et quod omnium maximum est: ad viginti annos nunc 4 pandareti
cum 16 e civibus senatum minorem elegerunt ea conditione, ut per
eos electos civium turma non haberet abiicere. Nunc ablata est illis
potestas, et concio universa civium senatum deligit. Sed quid dicam?
Interim cum sic gratulamur omnes, mox oboritur nova crux. Advenerunt
clam in urbem nostram a Basilęa anabaptistę, qui ad aliquos
paucos nostratum divertentes sęmen suum, aut potius zizania, profuderunt
[Mt. 13. 25ff.], ut iam, quemadmodum fertur, in vigenarium ferme numerum
excreverint. Convenimus quattuor ex eis, et colloquio mutuo
adhortati sumus, ne plebem dehortentur ab auditione contionum
nostrarum ob idolorum praesentiam, nisi prius doceant nos aut contra
verbum agere aut obticere. Contendimus ad tres horas privatim, sed
frustra. Hinc res delata est ad quattuor panderetos (!). Hi summo
mane nobis nescientibus domos eorum visitarunt, extorserunt copiam
factionis eorum, quam nobis pręsentatam, ut super ea iuxta verbum
decernamus, tibi mittimus veluti illarum contentionum et rerum
omnium expertissimo, ut et tuum consilium communices, quo pacto
rem cum illis aggrediamur. Deinde vides hic eorum arma et fundamina.
Si quae habes, quae prius in commentariis praeteriveris, et
quibus eorum placita evertamus, age, age, non negligas. Consideramus
omnes periculum urbis nostrę et totius Christianismi, ubi illę furię
irrepserint. Scimus magistratum pronissimum esse ad eos propellendos;
sed nostrum est omnia gladio spiritus [Eph. 6. 17], aut in suggestu aut
publica collatione, refellere. Expectamus responsionem tuam. Maturato
igitur opus est. Cęterum nihil dubites de me. Francisco non
deero, neque ipse mihi. Scopum scribe super articulos eorum. Admiserunt
Ioannis et discipulorum Christi unum esse baptisma;

--105--

pueros sanctos. Item, baptismum non esse ad (!) necessarium ad salutem.
Sed aiunt, credentem non manere absque baptismo, deinde revertuntur
et dicunt, baptismum esse sub praecępto.
Habes omnia, quae nos urgent. Salva sit tota vestratum ecclesia.
His diebus mittentur nuncii ad totam ditionem propter mandatum
et iuramentum abrogandum. Quicquid dominus dederit, non te
latebit.
Vale et fac ecclesiam tuam orare pro nobis.
25. Aprilis 1527.
Tuus B. H., ex animo.
(Adresse fehlt.)