Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 621

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

621

<< Nr. 620 | Index | Nr. 622 >> 

Absender: Haner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Nürnberg
Datierung: 17 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 141-145




--141--

Gratiam et pacem.
Heri allatę sunt mihi ex te literę, Zwingli humanissime, una
cum "Exegesi" et libello vulgari recens a te in Lutherum editis,
quorum nomine gratias tibi habeo ingentes; etsi utrumque prius e
Francofordia ab amicis acceperim, tui tamen illi gratiores sunt,
quod a te et amico et autore muneris loco profecti sunt. Scribis autem
inter alia, te varie postremas meas literas adfecisse, quod prioribus
Christi divinitatem sic astruxerim, ut metus tibi fuerit, humanitatem
me omnino abiecturum; tunc autem prolixiore epistola hoc solum
egisse, ut caro Christi in cęna a te possit esse secura. Ego, optime
Zwingli, ut te de animo meo nihil celem, statim ex hoc diuturno
tuo silentio conieci proximas literas meas non perinde arrisisse tibi.
Ceterum quid te in eis offenderit, nondum video, nisi quod tua venia
dictum volo, forte adfectus aliquis te transversum rapuerit; homines
enim sumus. Oro autem te per deum, velis nostra sedatus animoque
tranquillo legere, et puto te nihil offendet. Nam quod ad Christi
humanitatem attinet, ut hanc suspicionem primum omnium tibi

--142--

eximam, huc solum pertinet, quod et priores meę literę abunde egerunt,
NE INFIRMÆ CARNI FIDEREMUS, SED DEO; non enim fidei
obiectum caro est, sed verbum, deus, carnem olim pro salute nostra
indutam. Deinde quod carnem quidem pro mundi vita datam legimus;
ceterum, carnem mundi vitam esse non legimus. Est enim caro peccati
hostia, verbum autem lux et vita hominum, et hęc priores nostre
litere habuerunt, ubi, si quid te moratur, fac intelligam, et, quicquid
superest scrupuli, lubens ac volens tibi adimam. Verum quod amplius
scribis, proximis literis me totum in hoc fuisse, ut caro Christi in
cęna a te possit esse secura, id, quatenus ego urgeo, et cum veritate
licet, facile recipio, eciam si nihil tale in literis meis indicare possis.
Sed fefellerunt te, optime Zwingli, Moeris numeri, id quod tibi
neutiquam accidisset, si ad verba mea paulo attencius respexisses.
Nostra enim sic habent: Ceterum hic cave, ne nobis simul spiritum,
vitam atque adeo ipsam veritatem corporis adimere satagas, quae
certe δὶς διὰ πασῶν a tuis variant, et hic oro unum illud a te impetrem,
ut scilicet nostra cum tuis conferas, et puto deprehendes,
quam absque caussa nostris fueris iniquior; nam, quod te de corporee
Christi carnis praesentia male habet, meum non est defendere. Ego
simplicissimam fidei meę rationem tibi transmisi, quę nihil crassum,
nihil physicum, nihil carnale, addam eciam nihil corporale, in se habet.
Viderint alii de suo illo crasso corporeę carnis figmento; mihi non
alius quam fidei sensus est. Proinde desultoriam hanc fraudem, cuius
literae tue mencionem faciunt, non agnosco. Et hec satis sint pro
defensione priorum. Nunc ad alia tua venio:
Scribis tu, fabulam esse, quicquid de corporeę carnis pręsentia
in eucharistia perhibent quidam: ubi nihil contendo. Ceterum vis
contemplacione mentis Christi corpus semper adesse Christianis;
hęc quoniam confessa a te sunt, excuciemus modo, quis nostrum
propior vero sit, ego, qui carnis veritatem dono energię fidei per

--143--

verbum, an tu, qui defers corporis praesentiam Christianis sola
mentis contemplacione. Hic si positis adfectibus iudicare velis, statim
dicere habes, plus nos debere dono spiritus, quam potenciis carnis
ac animę viribus; gratuita enim naturalibus longo intervallo antistant.
Hic si nihil aliud addam, puto constare tibi, ubi hereas. Si enim
nostre mentis contemplatio, quantumlibet alacris fuerit, torpida tamen
et ignava, si ad spiritus vehemenciam contuleris, Christi corpus
presens nobis facere potest, cur non magis, quaeso, interna verbi
illustracio, et spiritus donum, fides scilicet? Nequaquam enim puto
languidam nostre mentis aciem, vel cum virtute et potencia verbi, aut
cum energia fidei, ulla ratione committendam esse: quin hoc ipse inde
infero, si res absens potest contemplacione, imagine presens animo
fieri, multo magis credentibus, quae videntur abesse (vident enim per
speculum in enigmate [1. Cor. 13. 12], vere adsunt, non solum certitudine
fidei, sed et virtute verbi, cuius opera in veritate sunt. Non
enim ociose mentis phantasma, non cordis visionem, non capitis somnum,
non vanam opinionem, fidem esse dicimus, sed donum iuxta atque
opus dei, longe quid firmius, stabilius, cercius, vivacius, quam sit
perplexus ac hesitans cordis nostri assensus, ubi nihil vana imaginatione
fit, sed certissima veritate, nihil item per species et inania phantasmata,
sed re vera, quantumlibet per speculum videamus in enigmate [1. Cor.
13. 12]; est enim fides rerum, quae sperantur, hypostasis et elenchus
eorum, quae non videntur [Hebr. 11. 1]; quod ut apertius tibi fiat,
ordiemur rem paulo alcius.
Apostoli nobis autores sunt, Christianum novam esse creaturam
[2. Cor. 5. 17], destinata patris voluntate, sermone veritatis, qui
idem est sermo, seu verbum dei viventis, tanquam ex immortali semine
renatum [1. Petr. 1. 23]. Quid hic, quaeso, dicemus? Num ne sic
opinabimur? Ministri sermo aure nostra exceptus, censitus iuditio et
voluntate nostra admissus nos regenerat ac novat, ut sic vel ministri
vocem, vel mentis nostre verbum pro sermone veritatis, ac verbo dei
viventis accipiamus? Absit; hec enim regenerandi ac novandi divina
vis neque in ministri voce, neque in cordis nostri assensu posita est;
verum sic credimus et fatemur, preordinatos ad vitam, ad externum
verbi ministerium, illustrari interne per patrem luminum [Jak. 1. 17],
ingenerarique verbum, quo ceu semine immortali renascantur credentes
et in cognitam dei per verbum voluntatem transformentur; quę vitę
novitas, ut a verbo hominis non est, sed dei, ita nihil hic agit cordis
nostri assensus, sed donum spiritus, fides, scilicet sola, quo fit, ut
nihil vel ficti, vel picti fides nostra habeat, sed ipsissimam veritatem,
et tamen tale aliquid de ea suspicari daretur, si vel a cordis nostri
adsensu aut a sola ministri voce gigneretur. Omne enim, quod natum

--144--

est ex carne, caro est [Joh. 3. 6], et cor hominis pravum et inscrutabile
est [Jer. 17. 9], deinde omnis homo mendax [Ps. 116. 11]. Regignimur
ergo non verbo hominis neque infirmo elemento aquę tantum,
sed verbo veritatis et lavacro spiritus sancti [Tit. 3. 5], fitque hoc ipsum
non nostre mentis opinacione, sed veritate fidei. Dei enim opera
cum nostris operibus non conferimus, sicut neque dei virtutem cum
nostris viribus, aut fidei certitudinem cum nostri capitis somniis confundimus
unquam. Scimus enim veritatis sermonem non excidere.
Scimus et fidei certitudinem minime impingere; proinde nunc rursus
dico: sicut verbum fidei, quod dicit, facit, et quod promittit, vere
donat, ita fides tam opus quam donum dei vere suscipit; vere, inquam,
quia non vana mentis imaginacione, sed certitudine summa et ipsissima
veritate; sic dicimus spiritum Christi credentibus vere dari, imo
Christum per fidem habitare in cordibus credentium, non quasi cum
quis absentis amici imaginem somniat, sed vere, veritate et potencia
verbi et vivacitate spiritus. Sed hic tu forte mihi dices: quo raperis
Hanere? ego de corporea Christi carne loquor, tu vero aliam mihi
de Christi spiritu cantilenam canis. Et ego, mi Zwingli, de corporali
Christi corpore ac physica eius ratione nihil tecum contendo,
sed de corporis Christi veritate; hec autem spiritus est et a verbo
est, cuius corporale olim Christi corpus vestigium vel imago et, si
admittimus, magis sacramentum fuit quam veritas: veritas quidem
nostri, sed sacramentum dei; nam et alias corporalia spiritualium contemplacione
magis species quaedam rerum sunt, quam res ipse.
Et ut semel finiam: Cum in creatis omnibus videamus formas rerum
latere intrinsecus et tamen has denominare res, et suo modo eciam
servare, cur ergo abhorremus, quaeso, Christi carnem in cęna fateri,
cum veritas illius ubique diffusa sit? Aut quid, obsecro, piaculi erit
dicere, pane per verbum tradito corpore nos vere pasci, vere, inquam,
per fidei verbum, mysticoteros autem per symbolicum panem, cum
verbum veritas sit pascens omnia, nonne spirituale Christi regnum,
carne scilicet ad gloriam immutata, simulque fidei nostrę hypostasis
et elenchus huius professionis rationem urget? Aut turbat te, quod
dixi traditum corpus? Sed memineris, optime Zwingli, idem Christo
corpus esse, eciam si non sit eadem huius quę olim habitudo hodie,
eo scilicet spirituali suscitato, cum sit corporale seminatum, quo fit
eciam, ut putem corporis Christi veritatem ęquę manducasse patres,
qui seminis promissioni crediderunt, ęquę, inquam, atque nos; tunc
enim vere in massa nostra ac lumbis Abrahe fuit. Hanc carnis
veritatem, optime Zwingli, quae a VERBO PROMISSIONIS est, et

--145--

SPIRITUALIS est, eademque hodie quae olim, sicut et Christus hodie
et heri [Hebr. 13. 8], solum urgeo, et a fidei elencho atque hypostasi
non deflecto, nihil interim eorum curans, quę vel crassa sunt aut physica,
ubi, si tu eadem simili studio effeceris, non dubito brevi pacem
redituram ecclesiis, quod non videtur mihi alia veritas, non alia fidei
ratio, non pacis condicio alia, quam sicubi symbolo mysterium, verbo
autem veritatem donaverimus. Tu, si aliud habes et potes, fac eius
me privatim moneas, et lubens, si per deum licet, consilium sequar; nam
tua "Exegesis" mecum non pugnat, nisi quatenus super fidei verbo
nondum tibi adsentior. Tu, quaeso, nostra diligenter expende et,
quod salutare est, vel amplectere tu, aut contra me mone, ut faciam,
omniaque libere, Hanerumque ardenter amare non desine.
Vale.
E Nerobyrgo xvij Maji XXVII.
Tuus Ioannes Hanerus.
Suffurare unum admodum diem ceteris tuis studiis eumque totum
huc confer, et rescribe pluribus.
Suo Huldericho Zwinglio.