Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 635

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

635

<< Nr. 634 | Index | Nr. 636 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 14 VII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 173-175




--173--

Gratiam et pacem a Christo. Charissime frater
Technas disputationis Badensis dissimulare tutius, detegere autem
periculosius fuerit iuxta carnem; sed etiam ad veritatem promovendam
quid faciat vel conferat, non video. Apud pios pridem traducta
est, apud impios nulla nostra, quantumvis sancta, excusatio recipitur;
unde et periculum frustra suscipitur, quod non defuturum est, si vel
exemplaria depravata vel fidem eis non dandam dixerimus. Ipse certe,
si deesset pręfatio et appendix, eam nec probare nec reiicere possem.
Sunt quędam tanta incuria excusa, ut memetipsum ipse non agnoverim
sic loquentem; quędam vero tam aperta et invicta contra adversarios,
ut etiam non spirituales Eccium periclitatum esse iudicent, et prospectant
interim suspiciones vehementissimę. Itaque quum experaverit
etiam legendę illius desiderium, quid perdemus in vanum bonas horas?
Sunt quidam cupientes id, quod tu vis, ut ipse epistola attestarer,
quid candoris in ea desideretur; alii autem, e quibus Capito unus
est, mallent tibi id iniungi. Mihi certe ut respondendi tam impuris

--174--

hominibus non est animus, ita nulli libenter iniungam tam odiosum ac
supervacaneum opus. At si omnino tibi consultum videtur, cedam
sententia mea et tibi obsequens, quę dominus dederit, calamo commendaturus
sum, tametsi ad hęc senatus mei mores non parum terreant.
Negocium illud missarum ut habeat, ex his, qui litteras reddunt,
uberius accipias, quam ut scribere oporteat. Senatus in anabaptistas
quid decreverit, ex mandato adiecto cognosces.
Dux Wirtembergensis et te et me salute impertiit literis,
quas secretarius Kornmesser ad me dedit. Nondum nostras apologias
tunc vidit; nam et librum Martini ad Capitonem transmisit,
quem ille, utpote nobis inutilem et tabellioni onerosulum, apud se
reservavit. Nobis satis est, benevolum ducis animum agnovisse.
Vellent Argentinenses fratres, ut apologias nostras Latinas faceremus
ad nundinas proximas, quandoquidem Iustum Ionam convitia
Lutherana interpretaturum Latine cognoverunt. Equidem quamvis
iam aliquot chartas verterim, dubito tamen, an eas publicare sit
operę precium. Quid enim, si Martinus lectis nostris a domino illustraretur
et versionem illam imprimi prohiberet aut mitiora proferret?
Tum nos iterum argueremur charitatis parum observatę. Quam vellem
salva veritate utrinque scripta in spongiam dilapsa! Porro et in hoc
consilium tuum audiam. Tarditatem istarum literarum nunciorum penurię
adscribas. In singulos dies Heinricus tabellionem promittebat;
sed nullus toto fere mense comparuit.

--175--

Vale salvus et incolumis.
Basileę 14. Iulii 1527.
Tuus Oecolampadius.
Saluta Pellicanum, cui ob natum Samuelem multum et ex
animo gratulor.
Huldrico Zwinglio, sincerissimo Tigurinorum doctori, suo fratri.