Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 644

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

644

<< Nr. 643 | Index | Nr. 645 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 20 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 195-196




--195--

Gratia et pax Christi.
Vix credidi et nondum, ut credam, adducor in his, quę ad baptismum
attinent, substomachari te Cellario nostro, id quod ipse
Argentinensesque fratres verentur et deprecantur scripseruntque
super ea re literas ad me, ut pro nostra amicicia et fraterno amore
agerem, si quid olim sermonis licentia imprudentius peccasset, ne refrices;
nam quis et qualis nunc sit, testantur nimirum ipsi, quibus ob
diutinam consuetudinem notior est. Mihi hactenus ferme ἄγνωστος
fuit, nisi quod pauca de nomine eius fama nunciarat eaque, ut solet,
multo secus quam res habebat; id quod fortassis etiam tibi evenit;
nescio tamen, quid olim colloquii inter vos intercesserit. Quicquid
tamen est, ut honeste de eo sentiamus ac amice, et eius ac fratrum
literae satis admonent. Cęterum an libello suo mereatur indignatiunculam,
nondum video. Catabaptistis enim multo maxime molestus est
et cunctis nostris adversariis clavus erit intolerabilis, ex quibuscunque
tandem finibus nos oppugnant. A papistis alienissimus est. Lutherum
multis nominibus proterit. Erasmum ipsum enervat, qui nunc
novum "Hyperaspistem" pro suo αὐτεξουσίου armat. Nostra autem hic
ubique firmat. Itaque, mi frater, negligendus minime futurus est, quicquid
alii de eo suggesserint. Et si non alia causa, certe magni momenti
fuerit, quod admoneri cupit, nec dubito, quin gratus audiet [!], sicubi

--196--

quod pie conatus est, per infirmitatem assequi nequivit. Si liberum
asserit baptismum parvulorum, salvo charitatis imperio, damnatque
catabaptismum, non video, quid periculi. Peccavimus et nos in eo;
nunquam enim ausi sumus pręceptum baptizandi parvulos docere, sed
charitatis instinctu id officii pios minime pręterituros affirmavimus. Et
quae nunc sub prelo sunt contra Baltazarem, eadem loquentur:
nolim enim ita baptismum puerorum ἀδιάφορον haberi, ut ea, quę
nihil ad religionem attinent, sed ne in ullo libertati praeiudicet.
Porro modis omnibus, quum nobis unum cor sit et eadem in Christo
omnia [Act. 4. 32], enitendum, ne adversarii quippiam dissidii, ne dicam
simultatum, suspicari possint; alioqui totus mundus in nos saevit, non ut
conniveamus ad ullum mendacium vel extrarium dogma, sed ne austeriores
in amicos quam in hostes simus, quibus innumera condonare
cupimus et cogimur. Oro autem, ut candido huic homini et, ut video,
tui nominis studioso, vicissim Christianam pectoris tui mansuetudinem
vel paucis literis degustandam prębeas. Si admonendus est,
admone, sin bene sentit, curam illi eximas; non vult enim te adversarium.
Mitto autem et ipsius literas, qui fortassis nominis tui admiratione
ac observantia, ne te prior literis salutet, retrahitur.
Fama est, Lutherum iterum in nos tonare et nescio quos novos
tartaros minari. Gloria sit Christi. Veritatem enim ultra latere non
sinet illis ita sęvientibus.
Cellarium tibi ut amicum commendatum habebis, mi frater.
Vale.
Basileę 20. Augusti 1527.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri suo charissimo.