Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 65

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

65

<< Nr. 64 | Index | Nr. 66 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 13 III 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 148




--148--

Beatus Rhenanus Zinlio suo S. D.
Heri tandem, hoc est 12. Martii die, literas tuas accepi, in quibus
de oratione illa, pro qua tibi per Conradum bibliopolam scripsi.
Exemplum Latinae non magnopere cupio, tametsi poterit et hoc prodesse;
nam habet forsan istud, quod meum non continet, aut aliter,
aut etiam melius; nec enim per omnia consentire puto, quando dedita
autoris opera videtur facta depravatio. Verum tralationem in nostratem
linguam tanto avidius expecto, quanto restitutioni plus opis est
allatura, quam exemplum Latinum. Scripsi Sanderio tuae monitioni
tandem obsecutus. Nihil autem ago totis literis, quam quod
meum in illum testor animum.
Bene vale, mi Zinli
Basileae 13. Martii die anno MD.XIX.
Eximio viro Huldericho Zinlio, amico singulari.