Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 66

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

66

<< Nr. 65 | Index | Nr. 67 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 19 III 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 149-151




--149--

Beatus Rhenanus Zinlio suo S. D.
Libellum, quem petieram, accepi, sed querelam sacerdotum Leodiensium
oblitus fuisti simul mittere. Porrexerunt illi per suum
nuncium schedam principibus Germaniae, qui superiori aestate convenerant
apud Augustam Vindelicorum, complectentem ea, quae
Bartolinus in actis eius conventus strictim memorat. Itaque curabis,
ut ad me descriptam mittas. A Gallis Germaniae nostrae male
metuo; nam si verum est, quod vulgo fertur et etiam a prudentibus
credi ceptum est, Montem videlicet Peligardi regi Francorum
obnoxium esse factum, ut hunc in horas putetur velut pignori subiectum
occupaturus, quid nobis praeter extremam calamitatem imminere
censes? Misit enim ingentem auri vim ad ducem, et quanquam in
hoc studet, ut intestinis ipsa Germania seditionibus ac bellis divexeur,
verisimile tamen non est gratis tam immensam missitare pecuniam.
Fuit nudiustertius hic archiepiscopus Rheginus vel, ut quidam volunt,
Arelatensis, aut utrumque fortassis, ut sit episcopi, non tantum episcopus;
Ursinae gentis est et pontificis necessarius, qui nisi me animi

--150--

mei fallit augurium, literas adfert ad principes Germaniae pro Gallo.
Auget meam suspicionem, quod intra paucos dies hac re rediturum
dixit. Heri venit apostolus (vulgo postam vocant) ex urbe, qui die
lunae proxime praeterito iter iniit. Cogita, quantum festinarit, qui
intra 4 dies et dimidiatum huc advolarit! Hesterno vesperi naviculam
conscendit totam noctem navigaturus, ut ad exortum solis huius diei
perveniret Argentoratum; nam illic suum se sperat archiepiscopum
deprehensurum. De hac re poteris reverendiss. dn. cardinalem admonere.
Nam tametsi Hispaniarum catholico regi Carolo suffragia
sua principes electores datis literis et in fidem sigillo munitis promiserunt,
timendum tamen est, ne pontifex fraude Florentinorum
huius promissionis gratiam illis faciat, hoc est dispenset, ut vulgus
barbare loquitur. Huttenus "Phalarismum" aedidit contra ducem
Wirtenbergensem, dialogum elegantissimum, item alterum dialogum,
quem "Febrim" inscripsit, in quo cardinalem s. Sixti, qui fui ad caesarem
legatus, egregie depingit, qui in Germaniam venerat (sic enim
Huttenus scribit), ut pecuniam colligeret in bellum contra Turcas,
quam Romanenses isti consumerent etc. Aedidit et alia quaedam ad
Leonem X. omnium mortalium audentissimus. Erasmus "Paraphrasim"

--151--

scripsit in duas ad Corinthios epistolas. Scripsit ad me
literas, quae libellum aequare possent, de Lutherio et aliis rebus.
Epistolam Martini Lutherii, quam Adelmanno misit Augustam,
ut tibi gratificarer, descripsi; delectabit te virilis ac constans hominis
animus.
Bene vale.
19. Martii M.D.XIX. Basileae.
Eximio viro dn. Huldericho Zinlio, amico singulari, Tiguri.