Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 660

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

660

<< Nr. 659a | Index | Nr. 661 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haller, Berchtold

Ort: (Zürich)
Datierung: 11 X 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 281-282




--281--

Berchtoldo et Francisco fratribus, Bernae euangelium
praedicantibus, Huldrichus Zuinglius.
Gratiam et pacem a domino.
Ad Benedicti quaestiones duas sic habete: Nobis omnino ea
sententia probatur, quae putat redditus ad missandum pro defunctis
institutos in aerarium pauperum redigi aequissimum esse. Pauperes
enim Christus nobis nunquam defore dixit, in quos beneficia nostra
conferamus [Matth. 26. 11]. Hoc autem oportunissimum videtur ad declinandum
tum dissidium, tum invidiam. Sic autem lex statui potest, ut,
quicquid iam manucaptum sit in missandi usum, istuc, quo diximus,
referatur; quicquid autem nondum manucaptum sit, retineri possit ab
his, qui propediem amandaturi erant in manum sacerdotum. Apud
nos nunc ferme 1300 floreni quottannis pauperibus ex sacerdotiis et
anniversariis cedunt. Secundo apparet mihi, coenam non subito esse
incipiendam; sed continue interim desiderium eius incendendum, quo
pii magis ac magis urgeant. Ibi nobis prębebitur ansa et obsequendi
et negandi: obsequendi, quum dicetis paratos esse ad celebrandum
coenam; negandi, quum dicetis nefas esse in una eademque ecclesia

--282--

duplicem servari usum, alterum apostolicum, alterum autem antichristianicum;
fieri enim posset, ut, si missa primum non esset abolita
et nihilominus vos cum ecclesia celebraretis coenam, ut paucis in
angulum aliquem conglobatis permitteretur in sacello aliquo missa,
iam quemadmodum in Bohemia educarentur [!] diversae familiae.
Sed si missa in solidum exautoretur, nihil huiusmodi metuendum erit.
Hoc consilium dominus nobis olim revelabat, cum apud nos esset
missa abroganda. Et nisi ad hunc modum egissemus, pars adversa
obtinuisset, ut in recessu aliquo liceret eis missare. Quum autem
publica esset autoritate antiquata, iam nemini licuit eiusmodi quicquam
moliri.
Valete.
XI. die Octobris, anno 1527.