Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 661

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

661

<< Nr. 660 | Index | Nr. 662 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 15 X 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 283-284




--283--

Salve in Christo, mi frater.
Adhuc οἱ ἀσεβεῖς sua dogmata stabiliunt in observando papisticae
missae ritu; unde rurales sacerdotes vel ad pristinam oportet redeant
impietatem, vel suo munere defungantur. Nos, ut apparet, toleramur
magis quam fovemur, idque, quoad et in nos vel occasiunculam inveniant.
Sed speramus, dominum consilia, quae contra gloriam nominis
eius, dissipaturum [Ps. 33. 10]. In senatu res satis turbulentae,
id quod referre poterit, qui literas reddit.
Caeterum Capito ex Argentorato scribit, quod tibi nunciari
per me vult, tyrannidem novi pontificis, Lutherum putat, indies robur
sumere, et coniurasse nuper aliquos de brachio seculari super ordinatione

--284--

sanctae matris ecclesiae Wittembergensis, descriptos articulos
inquirendi haereticos, recepta vulgo praeiudicia, ne quis Zwinglianus,
ne sectator Oecolampadii neque, qui ex Argentorato appulerit,
qualis qualis sit, admittatur curae pastorali. Schwermeri dicimur, et
invincibiles phanatici, nisi sacrosancta synodus provincialis modum
fecerit. Excommunicationem minantur. Haec Saxonici. At Capito
cogitat nunc de copiis adversus illos producendis. Et profecto
modis omnibus enitendum est.
Nuper cum Christophoro ad te scripsi, de quo nondum accepi
responsum. Osiandri impudentiam detestantur plerique omnes.
Regnum dei in verbis phaleratis non consistit [1. Cor. 4. 20]. Inepta
quaedam adversus me edidit Straussius. Nolo nunc respondere, nisi
fratres urgeant. Verto ea, quae Cyrillus adversus Iulianum apostatam
scripsit. Libros fere tres verti, nimirum doctissimos. Fac, ut ecclesia
tua pro nostra oret, ut aliquando confortetur ac prosperetur; infirmior
enim est. Et tu quoque bene vale, hostium Christi ac tuorum victor.
Datę 15. Octobris anno 1527.
Tuus Oecolampadius.
Thomas Augustinianus meus te plurimum salutat.
Huldrico Zwinglio, dilecto fratri. - Zurch.