Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 662

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

662

<< Nr. 661 | Index | Nr. 663 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 16 X (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 285-287




--285--

S.
Mitto hoc nuncio ad te, charissime Huldrice, exemplar, de
quo novissime ad te scripseram, quo ut agas, quatenus invulgari commode
possit, tuę prudentię committo. Peccatur siquidem in rempublicam
Christianam, ubi hęc sepulta manere debent, maxime cum passim
tum vero nostra urbe glorientur papistę encomio ante victoriam.
Utcunque igitur tibi visum fuerit, communices. Veniet ad te Iacobus
Immeli, qui me melius omnia referet. Pestis adhuc grassatur
et scholę magistrum e vivis abstulit. Optarem ergo virum aliquem
maturum et linguarum peritum, non modo pro docenda iuventute
abcdaria, sed et ut nostrę inscitię commodaret. Obtulit Oecolampadius
Marcum quendam in Hebręis doctissimum, Pellicano cognitum.
Impedimento nobis erunt olygarchae, quo minus habeamus

--286--

virum ad rem Christianam proficuum. Pro tua igitur sollicitudine in
omnes ecclesias nos admone, ut in omnibus dei gloriam promovere
possimus. Ceterum Trempius noster convaluit a peste, quę et
Thomam ab Hofen corripuit, speramus tamen, sine periculo vitę.
Pastores in aeroew audimus omnia importune agere, adeo ut villani
illis cędem et mortem minentur quottidie: alioqui non fore consultum
paci publicę. Admone aliquando Ioannem in Sur et reliquos tibi
probe cognitos. Papia fertur misere post oppugnationem combusta,
occisis omnibus militibus Hispanis et Italicis; Mediolanum nunc,
ut audio, aggrediuntur. Interim eo devenimus, ut, nolimus velimus,
coronatos fastidire cogamur. Postremo quę Benedicto a Brittnow
commiseram, de cęna scilicet iuxta missam erigenda deque fundationum
dispensatione, ne praetereas.
Vale fęlicissime.
Salutat te Franciscus, Tilmannus, Wattenwillus cęterique
omnes.
Profligatus est catabaptista filius Laurentii Horrütiner
ex urbe nunc denuo cum uxore, data capitis sententia, ubi ubi redierit.

--287--

Gaudent papistę nos ab huiusmodi hominibus traduci. At in
mutuam collationem consentire nolunt. Interim nobis tibi commendatis
manda, quod velis.
Decima sexta Octobris 1527.
Tuus ex animo, Bertoldus.
Huldricho Zingillo, ecclesiastę Tigurino, viro doctissimo,
maiori suo semper observando.