Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 666

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

666

<< Nr. 665 | Index | Nr. 667 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 7 XI 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 299-301




--299--

Gratiam et pacem frater in domino observande.
Nihil abs te literarum diu accepimus. Auguramur omnia esse
in tuto neque fortasse incidisse interea, quod nos scire referat, et
tamen literę vestrę nunquam non prosunt. Fama huc adversa, sed
incerta, nunciat, quam suspiciones vehementer adiuvant, nisi quod a
deo pendere novimus, cuius ratio est, ex desperatione in summam
spem perducere. Stabilis tua ecclesia est. Basiliensium mutabilitas
cogitationes infirmorum facile commovet; sed qui deo firmiter insistunt,
haud commoventur tam levi aura. Nobis importune obvenit; nam de
abrogandis missis studia tum concitabamus, quę ea remora paululum
tardantur. Sed quid? Num et vobis praesente deo omnia? O metum
inanem victoriarum, sicut rursus miserum fuit audire pridem victos,
quos victores optabamus. Atque utinam ferocia mentis in simplicem
gregem ne triumphos convertat! Imo persuasum habeo neque qui
cadunt neque qui vincunt in nos quicquam posse, siquidem potiori
imperatori nomen dedimus. Ecqui stipendia sine adversariis mereremur?
Quamobrem omnia nobis in bonum cedunt [Röm. 8. 28]. Atqui
legere tuas avemus. Ad nostra propius et apertius.
Anabaptistę indies novi exoriuntur novaque adferunt extra omnem
glorię dei rationem. Quibus "Elenchus" mirifice officit. Doleo bonos

--300--

involvi. Iterum doleo peiores, quamprimum sunt initiati illis mysteriis, fieri
plerosque. Qui sunt inter eos tolerabiles, minus odiose sua tuentur. Neque
tamen a sententia discedere volunt. Dum nostris respondere nequeunt,
occlamant: verbis linguam vos, sed pectus dominus diversa persuasione
vicit. Quibus dum obiicimus scopum scripturarum, ad cuius vim sint
explorandi spiritus, an sint ex deo nec ne [1. Joh. 4. 1], tristes discedunt,
similimi victis. Et hac via mitescent, nisi me fallunt omnia.
Caeterum eucharistię causam vehementer promovistis proxima
scriptione. Brentzius adhuc ineptit. Auxilia habet non admodum
fida. Plerique nos tanquam vestrę sententię complices amice salutant
et agnoscunt pro fratribus. Id quod gradus est ad unitatem. Nam alii
nos fortiter Satanę devovent. Quod nuper scripsi de Baltasare
submerso, ex literis fenestrionis Wienensis hauseram. Hodie duo
cives Wienenses, qui causa verbi exulant, paulum a literis mutant.
Deductum aiunt ad arcem vicinam urbi, neque inaudiri vulgo, an
extinctus sit, an nondum etiam. Sunt Viennę olim constantissimi
professores Christi, modo anabaptistę, capti. Tam serpit lues
hęc, et optima subinde pectora corrumpit. Hoc lętor, plerumque
Christum egregie confirmant, a sententiis seditiosis non tam fixe stant,
mirifica domini providentia, tot sectis pusillum gregem [Luc. 12. 12] dirimentis.
Id facit ad insignem gloriam nominis sui et salutem electorum.
Equidem sane gaudeo, nostris ecclesiis eam esse moderationem,
ut derepente neminem damnemus. Deferimus imbecillibus, quin
amplectimur indigos ope, et huc vires amoris conferimus, ubi maior
urget imperfectio. Hac dote vincemus, mi frater. Alioqui quantos
fratres quam facili momento exploderemus
Hic pestis severe grassatur. Emigrant passim pleni fiducia in
deum. Mihi nuper ereptus est puer optimus, insignis ingenii, eruditionis,

--301--

ut in illa ętate, summę et paris pietatis. Et hac hora
tres habeo domesticos decumbentes. Hęc nostra est exercitatio.
Benedictus sit dominus [Hiob 1. 21].
Conradum Pellicanum, Leonem et reliquos fratres oro ex
me salutes, et, quam cupio videre, felicissimam vestram ecclesiam.
Tu quoque vale, mi frater.
Argentorati 7. Novembris anno 1527.
Volfgangus Capito tuus.
Huldericho Zuinglio, literarum atque pietatis viro peritissimo,
charissimo suo fratri.