Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 667

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

667

<< Nr. 666 | Index | Nr. 667a >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 10 XI (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 302-303




--302--

Salutem in Christo.
Accepi literas tuas, mi frater. Quę Argentoratum mittendę
fideliter curabuntur. Quod autem Hosiander gloriolę suę consuluit,
nihil pręter expectationem egit. Nondum potui videre, quid pręluserit,
tametsi nihil referat etiam non videre. Sed nostram causam
bonam neutiquam malam efficiet, quantascunque artes adhibeat.
Bucerus misit huc epistolam Vaivodę, et sunt boni quidam cupientes
vernaculam excusam. Veruntamen hic non invenio huic
negocio aptos typographos. Nollem calumniatoribus dari ansam nos
esse authores, quominus obstetur Turcę, molestissimo tyranno, tametsi

--303--

non inutile foret iniusticiam principum detectam, si forte confusi
resipiscant. Quid enim illis sperandum? Quando victores erunt?
Si pergent suam tyrannidem exercere? Annon flagellum hoc deus
excitavit propter peccata nostra? Sed tu cum tuis dispice, quid
faciendum.
Vale cum omni domo tua.
Basileę 10. Novembris 1527.
Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum doctori,
suo charissimo fratri.