Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 669

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

669

<< Nr. 668 | Index | Nr. 670 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 26 XI (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 312-314




--312--

Gratiam et pacem a domino.
Tot et tantis te, charissime Huldrice, obtudi fatuitatibus, ut
non nihil verear tibi melioribus longe occupato plus ęquo bonas
abstulisse horas; sed condonabis mihi facile, quod amicitię nostrę auctor
Christus est, qui linum fumigans non extinguit [Matth. 12. 20]. Consules
tui, viri profecto omnium humanissimi, ut inprimis ex eo glorier,
dignati sunt casulam meam invisere; quibus ad saturitatem usque
cum locutus essem, omnia, quae dudum adoptavi, repperi, nempe quod
bona fide polliciti sunt, quantum in eis erit, te omnino ad nos
venturum. O quid felicius, gratius ac optabilius unquam Bertoldis,
imo Bernatibus, contigere [!] posset, quam vel semel dominum per
Zuinglium illis audire loquentem. Obsecrare igitur non desino et
adhuc deum et homines invoco, quatenus ad nos venias. Expecto

--313--

articulos impressos, tua tamen incude elimatos; sed unum neglexeram,
quod tibi articulorum copiam propriam non miseram; secretarius
noster libello suo addidit, quos nisi antea, quam cuderentur, videris,
novum pariet dolorem. Spero tamen tuam in omnibus diligentiam
supplevisse, quod mea negligentia omissum erat, maxime vero in re
tam ardua. De praesidentibus locutus sum Rostio et secretario
vestro. De domo nihil curabis. Senex Madius te in hospitem
exoptat. Cui vicinus est Nicolaus a Wattewil, qui domum amplissimam
et ferme regiam solus habet. Vicina est illi domus Trempii
iam vacua. Hę, inquam, te tuosque expectabunt, ut non sit ea de
re quippiam curandum. Tres ego aput me habere possum. Sed de
his nulla est cura. Tria me urgent: 1m vereor, ne disputatio impediatur,
quod tamen citra seditionem vix fieri posset, maxime in urbe
nostra. Nam 13 zünfftę missas et praebendas abrogarunt. Restant
adhuc tres. Malevoli ex illis tredecim suis expensis sacrifices dominicis
diebus conduxerunt, divisionem parantes. Admisit hoc senatus usque
ad disputationem; immo omnia admittit nostrę parti usque ad id
tempus. 2um quod vereor, ne omnia inordinate fiant, maxime cum
defuerint praesidentes negocio accommodi. 3um et maximum, quod
etiam victore Christo nostrates pessime decernant, quod dominus per
te praesentem optime praevenire posset. Ceterum, quo pacto ad nos

--314--

venire possis, fac ne nesciamus. De libris tecum adferendis tibi consultandum
relinquo. Aput nos vetus Testamentum Gręcum nescio.
Nicolaus a pueris Biblia habet Hebrea. Novum aput nos est
Gręcum, Hebraici libri paucissimi, Gręci pauciores. Ex doctoribus:
Hieronimum [!], Tertullianum, Ireneum, Cirillum, [!] Chrisostomum [!]
et quędam Augustini habeo. Sed aput te dominus recondit
thesaurum aput nos proferendum [Matth. 13. 52]. Omnino desiderarem,
quod vel tu ipse diem disputationis aliquot diebus praevenires, ut omnia
ordinares. Secretissime poteris aput me delitescere, donec necessum
fuerit, te apud tuos manere; vel aliquem ex tuis doctioribus nostris
expensis praemitteres, qui nostra omnia dedolaret. Age, fac ut visum
fuerit negocio inservire. Spero omnia futura pacatiora. Cum Oecolampadio
quoque convenias, num utrique commodum videatur, ut et
ipse adsit. Vadianum maxime adoptarem et aliquem ex Constantiensibus.
Rhoeti quoque vocabuntur, Rotvilani, Milhusani
etc. Interim quicquid acciderit dignum aut necessarium
scitu, fac omnino ne nos lateat. Cętera consules tui, viri piissimi.
Salutant te Tilmanus, Trempius, Wingarterus, Nollius,
adeoque omnes.
Bernę 26. Novembris 1527.
Tuus ex animo Hallerus.
Huldrico Zuinglio, maiori suo summe observando.