Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 68

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

68

<< Nr. 67 | Index | Nr. 69 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Crassus, Christophorus

Ort: Zürich
Datierung: 23 III 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 153-154




--153--

Christoforo Crasso Hulderichus Zinlius S.
Posset hęc sceda, doctissime Christofore, te in extasim abiicere,
quod horrida, quod indocta, nisi Zinlium praeferret nomen,
quod tibi monachus quidam, Vadiani iam olim discipulus, meus vero
germanus, ingessit, is qui apud Scotos sepultus est, cuius ossa ne
lapis urgeat precamur. Nomen habes, mentionem vel umbratilem
mei, qui te per bonas disciplinas hortor, quarum tu patronus, nedum
alumnus es, adulescentem hunc pręsentium latorem, Georgium Bernardi,
nostra admonitione commendatum habeas, primoribus quidem
annis vel fortuna vel conditione neglectum, quo aliqua inducatur ad
rem grammaticam; eam volumus, quam tu nos velle intellegis. Fovet
eum d. Geroldseggius, patronus meus, Eremi Helvetici administrator,
qui sibi factum imputabit, quicquid in hunc beneficii collocaveris.

--154--

Advertes nihil minus ad mores eius. Inexercitus est, φίλαυτος
ἄγριος, verumtamen probus.
Vale, et ubi omnia optimi consulueris, meque ob hanc, dum bene
sumus poti, scriptam epistolam ne abiicias de ponte, in quem te πάλαι
Vadiano commendante statuimus.
Ex Tyguro, XXIII. die Martii anni MCCCCCXVIIII.
Christoforo Crasso, amico singulari. -
Gen Wienn, M. Christoff Carasso [!], sinem günstigen.