Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 683

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

683

<< Nr. 682 | Index | Nr. 684 >> 

Absender: Utinger, Heinrich

Empfänger: Zwingli

Ort: (Zürich)
Datierung: 15 I 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 348-349




--348--

Gratiam et expeditionem cum utilitate rei publicae Christianę
a domino.
Heri literas tuas recepimus, latores fari audivimus et pro nunc,
quantum ad relationem attinet, satiati sumus. De expeditione et
fęliciori fine clementiam dei expectamus. Hodie, ut spero, tu copiam
literarum, de quibus scribis, habes, quas tam velociter rescripsi, ut
diligenti et sapienti lectore sit opus. Nihil denique addere poteram,
nec sciebam aliud oportunum. Cursor autem festivus expectabat clausuram;
hoc tamen dumtaxat significassem, dominos nostros ad sacram
(ut Virgilius: auri sacra fames) dietam Lucernensem etiam alias
literas misisse, non minus mordentes oligarchos. De causis caritatis

--349--

et inopię nunc in Italia mox ad nos venturis etc. expecto, si possim
adipisci, originale; indidem copiam sumerem et, si digna foret, ostenderem
dignis; nam inquiunt bene salsas exprobriis malefactorum a
domino puniendorum.
Nil aliud nunc, quam ut deus bonum cęptum in meliorem finem
dirigere dignetur, obsecramus, et nondum territus sum, si usque hac
minus fructuose sit actum. Venient utiliora, et sic placet domino,
qui vult exorari et videri solus omnia bene fecisse.
Vale cum tota compania. Nos quoque bene habemus et speramus.
Emanuelis operam cuperem habere "de infirmitate missę", et
depost "planctum ad funus", quem eum quoque decet poetare.
Raptim hora octava noctis 15. Januarii 1528.
Materfamilias ipsa scribit et mittit, quę petis.
Tuus Heinricus Utinger.
Meister Huldrichen Zwingli, sinem lieben herren und gfatter.