Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 689

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

689

<< Nr. 688 | Index | Nr. 690 >> 

Absender: Baling, Nikolaus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Chur?)
Datierung: (12 II 1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 364-365




--364--

Nicolaus Balingius Zwinglio, viro nonquam satis laudato, salutem d.
Pudet me profecto, vir candidissime, eam me potissimum semper
expectare ad te scribendi occasionem, unde semper necessitatis potius
ratio quam voluntatis appareat. Causam autem, si cogites, invenies
esse plane nullam, quam quod nolo inoportunus, quasi anser cygno,
occinere. Nunc autem, cum vel amici esset perdenda salus vel tibi
inoportune (quod vereor) obstrependum, satius esse duxi, in re periclitari
(que tamen veniam mereatur) quam maximam perdere, hoc est
amici salutem, amici, inquam, quo mihi nemo familiarior amiciorque.
Homini nomen est Benedicto. Hoc autem est (ut tandem dicam)
de scholico illo munusculo apud Myconium; non opus est, ut rem a

--365--

gemino ovo (ut ait Horatius) exordiar. Vocatio doctoris Sebastiani
et Theodori magno me gaudio delibutum reddidit. Hęc omnia
inditio sunt ab his quoque negligi Lutherum cum Wittenbergensibus.
Sed finiam. Benedicto, si fieri potest, ne desis, pręcor
enixissime.
Vale vir syncerissime.
De cęteris a Ioanne Tscharner audies.
Huodalrico Zwinglio, sacrarum litterarum viro consultissimo.