Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 692

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

692

<< Nr. 691 | Index | Nr. 693 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 2 III 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 371-372




--371--

Gratia et pax Christi tecum.
Mi frater! Amicorum consilio distuli profectionem ad Hessorum
principem, donec denuo ad me scribatur. Sunt autem subornati, qui ad
id instigent, ut vocer. Bucerus vel Capito mihi comes erit. Nondum
descripsi paucula illa, quibus Ferdinando regi innocentiam nostram
declarare volueram, sed proximo nuncio mittam, si descripta fuerint.
Neque urget tanta necessitas, quando comitia Ratisponę ob plerorumque
principum absentiam vel irritabuntur vel parum proficient.
Habes autem hic sermonem meum, quem Bernę habui. Eum
Pellicanus binis literis extorsit. Non potui totum ad memoriam
revocare. Si curabitis impressum iri, vestro iure addite vel minuite,
vel omnino reiicite.
De Althaimero nihil aliud mihi sum pollicitus, quam quod egit.

--372--

Strenue nunc admonemus pro suggestu, ut consulatur paci reipublicę,
sublata concionatorum varietate; sed obsurduerunt incircumcisę
aures [Jerem. 6. 10].
Vale.
Basileę 2. Marcii anno 1528.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, ecclesiastę Tigurino, suo charissimo fratri.