Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 694

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

694

<< Nr. 693 | Index | Nr. 695 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 8 III (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 375-378




--375--

S.
Fausto itinere venerunt ad nos, charissime Huldrice, Sebastianus
et Rellicanus. Cras senatum simul conveniemus, ut eius
decreto conditionem, functionem, habitationem simulque omnia scire
possint, et pro familiis supellectilique advehenda, quae consuluerint,
ad vos transmittere. Quodsi Caspari cordi fuerit Bernatibus
inservire, se non faciat difficilem nec venire diutius cunctetur, pollicitus
siquidem est adventum suum ad dominicam Lętare. Interim
libentes expectabimus et, ut singula disposita fuerint, vobiscum communicabimus.
Cęterum hac die ferme omnes legati in agrum amandati
rediere. In oppidulo Lenczburg, Frutingen, Obersibental
reformationem imitari nolunt. Cęterum per totam ditionem, etiam in

--376--

Brugg, Arow, Zofingen, ubi nulla spes erat, obvios se magistratui
nostro in omnibus exhibuerunt. Misit Capito libellum, quem procul

--377--

dubio et tu quoque habes, cui titulus: "Nüwe zytung von der disputation
ze Bern gehalten" - cuius auctorem suspicor Cocleum,
suggestione nuncii, quem aput nos aliquot dies habebat -, in quo
simul omnes egregie mendaciis traducimur. Capito respondebit.
Scribę nostro Tunensi non deero. Nunc non potui scribere. Mittat
rursum, quae sunt excusa. Quod pro Balingio laboravimus aput
Rhoetos, te potius certissimo scire, quam iam primum olfacere
credebam. Commendavit eum Caspar, collaturumque tecum in via
omnia promiserat. Id factum putabam, sed Rellicanus optime
placet. De Altheimero commode aput magistratum laborabimus.
Plura scribere non possum nec paucula hęc relegi, iam accinctus
contioni pomeridianę.
Vale, incolumes valeant, valeantque uxor, liberi et fratres omneis.
Bernę 8. Martii.
Sebastianum vocabam Kleinmannum, Megandrum Grossmannum.
Obiit bonus ille vir, juncker Bernhart Armbroster,
qui te in ultimo prandio vino Burgundię donaverat.
Tuus Bertoldus.
Huldrico Zuinglio, aput Tigurinos ecclesiastę, maiori suo
summe observando.