Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 70

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

70

<< Nr. 69 | Index | Nr. 71 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: (Zürich)
Datierung: 25 III 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 157-158




--157--

Beato Rhenano Zinlius S.
Soleo (quod etiam me tacente ipse non ignoras) omnibus nostris
literis, quę maxime usus esset scire, vel quę te maxime delectarent,
in alias atque alias differre, optime Rhenane; sed id mihi ęque molestum
atque tibi, quem negocia (ferme dixerim anilia) quadragesimalia
et rerum turbę evangeliique professio ita distrahunt, ut nullibi
esse possim mihi constans aut integer. At quędam scito. Primum
Helvetios nihil minus in votis habere, quam Francum imperio fungi,
aut saltem in votis habere simulare; nam malorum sumus interspersi
artibus haud aliter, quam panthera maculis, unde haud temere agnoscas,
qui ex pectore aut qui ex animo loquatur. Bonorum tamen pars
adhuc longe iustior. Wirtembergio milites adempti sunt; omni hora
redeunt, unde iubeo te melius sperare, quam rerum facies iubeat.
Rmo cardinali literas tuas me accumbente Sanderus ad tabulam

--158--

legit; maximi te facit, gratiam habet, amat. Lutherii descriptam
epistolam non legit, sed quędam a nobis audiit, quale est hoc, quod
utriusque dicta, Eccii dico et Luterii, in scripta per notarios redigentur,
orbis quoque iudicio Christiani submittentur etc., item hoc,
quod Ecceus (Eccius) sua importunitate, veluti fato incitatus, quę
non dum erant adplicata ad demoliendas negligentiarum (indulgentiarum)
pręstigias, futurus sit elicere, quę tamen omnia illi ad gustum
mire faciebant. Misit hac hora Urbanus Rhegius, homo non ineloquens,
ad nos libellum quendam a se editum de dignitate sacerdotali,
hui quam eruditum, quam Christianum, etiam magnis nominibus
refertum! Eccii, Haverii, Pauli Lybrock, Niclaus Pfriemd,
Hans Ambos, Scoti, Brulifer, Durandi, Capreoli, Francisci
Mayronis, sed et Erasmi, ut eum vel tandem digner adponere, tui,
Capitonis, Capnionis, cęterorum, ut olores cum anseribus ostentet.
Mirati sumus plurimum, quod Frobenius ubique vigilans hic dormitarit,
quo minus suo prelo sit liber excusus. Liber est, ut tandem ad
me redeam a risu, a Fabro factus, non fabrefactus. Verum quid illis
cum veritatis claritudine, quorum animos assiduus aulę usus labefactat.
Sanderus quam primum introspexit: Fabri est, inquit. Legendum
poposcit, ut rideat. Ego vero: lege, ride, modo ne me oporteat bonas
horas male locare.
Fonteium saluta et omnes nostros. 8. Kalendas Apr.
MCCCCCXVIIII.
Beato Rhenano, viro eruditissimo. Gen Basel zum Saessel.