Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 71

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

71

<< Nr. 70 | Index | Nr. 72 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 4 IV 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 159-160




--159--

Beatus Rhenanus Zinglio suo S. D.
Retulit mihi nudiustertius Romam proficiscens comes a Nova
Aquila, vir doctissimus, treis esse Maguntiae pontificios legatos,
cardinalem videlicet Xysti, archiepiscopum de Ursinis et protonotarium
quendam, qui strenue laborent pedibus ac manibus omnes, ut
Carolus posthabeatur. Minati sunt hiis laqueos palam Hispaniani
regis legati, dn. Nicolaus Zieglerius, Armenshoffer et ceteri, si
deprehenderint rem. At hii negarunt, se electionem Caroli impedire
velle, sed tantum operam dare, ut iura ecclesiae Romanae conserventur.
Erant mane Treverensem apud Confluentes salutaturi, et
in hoc naves conduxerant. Verum legatorum Hispaniensium opera
factum est, ut naves omnes fuerint detentae velut principe iubente.
Conquesti fuere cardinali Maguntino; at hic iussu suo factum negavit.
Videbis mirabilem eventum, imo miserabilem, quantum ad istos, utcunque

--160--

res ceciderit. De hac re monebis dn. Sedunensem. Miror
te nihil scribere de Sanderii libris. Concinnati sunt et in arculam
ligneam pulchre compositi; sed deest vector. Vestrum erat e vestratibus
aliquem rogare, qui frumenta quadrigis hinc deportant, ut omnem
istam sarcinulam secum istuc adveheret. Timet interim Matthias bibliopola,
ne dn. Sanderius alio se conferat hic relictis libris.
Bene vale.
Basileae, die Ambrosii anno M.D.XIX.
[Eximio viro d]n. [Huldericho Zing]lio [parocho] Thuregiensi.