Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 72

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

72

<< Nr. 71 | Index | Nr. 73 >>

Absender: Tschudi, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 9 IV 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 161




--161--

Vlderico Zinlio Petrus Scudus S. D.
Valentinus ἀγαθῇ τύχῃ ex Helvetiis rediit, doctissime Zinlie,
nec enim illi quicquam preter sententiam accidit, vacuus tamen literis
tuis, quarum potissimum gratia reditum eius efflagitabam. Verum id
negligentia ne an oblivione effectum sit - nam quidvis citius quam contemptum
ominarer -, non intelligo. Tametsi suspicari nonnihil libeat,
id quod res ipsa forsitan est, saepe enim importunior, quam par erat,
maioribusque curis praepeditum, quam qui ad hasce nugas animum
demittas, te literis interpello. Quod si hac in re flagitium committo,
tui candoris erit, homini optima in te animi fide affecto id, quidquid
est, condonare, quippe qui hactenus eius fuerim tum animi tum instituti,
ut Zinlio optime de nobis merito, si quando per otium liceat,
non scribere nefas existimarim. Proinde ne literarum tuarum delitiis
in posterum me fraudes, cum a Musis sacrorumque administratione
feriatus fueris, oro. Unae enim illae sopitum pene excitant totque
febrium pestibus gravissime distortum reficiunt, denique stimulos et
calcaria, quo alacrius sub rei literariae ducibus militem, subdunt.
Accedit id praeterea, quod summi muneris loco duco, ut hominis
eruditi atque adeo precipui Helvetiae ornamenti amicitiam iactare
liceat illarum testimonio, quo uno abunde felicem me arbitror. Nolim
tamen quicquam meo nomine preter solitum morem negligas, nec
etiam tam perfricatae frontis homo sum, qui id rogitem, nedum exposcem [!].
Verum ne diutius prolixiorum literarum odio aures tuas
onerem, receptui canam.
Vale, raptim Lutertiae [!]. Parrhisiorum quinto Idus Aprileis
anno MD.XVIIII, Petri tui memor.
Petrus Scudus tuus.
Vlderico Zinlio Doggio, utriusque linguae doctissimo.