Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 73

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

73

<< Nr. 72 | Index | Nr. 74 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 24 IV 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 162-163




--162--

Beato Rhenano Ζýγγλιος S.
Non accepi abs te literas, beatissime Beate, post eas, quibus,
quid comes a Nova Aquila a Maguntinis tulerit, indicasti, quas
et r. domino cardinali, ut iusseras, commonstravimus. Prorupit ilico
homo in laudem atque ammirationem tui iussitque nos tibi de se polliceri,
quicquid usui tibi futurum efficere possit. Laborat homo strennue,
ne Φράγκισκος τῷ Καρόλῳ διαφέρηται; similiter Sanderus, cuius librorum
vecturam tantúmnon vereor aliquid signi portendere, quod nos
hic tot vectoribus conventis, vos illic toties captatis optata non accipimus.
Verum enitamur omnes sedulo, donec occasionem istam ludibundam
crinita fronte corripiamus et ferri sinere compellamus.
Matthias nihil sit anxius; ego me illi vadem et prędem statuo.
Putavit Sanderus, eum operam suam nimis ęstimare, sed tamen
temperationi nostrę se submisit. Ego Matthie partes certissime
agam, nec eum patiar alicubi fraudari pręmio, quo dignus est, quamquam
ille interea sępe dixerit: O si tantum libros haberem, ego pecuniam
lubens mitterem. Cupit et novum testamentum atque id complicatum;
ego pariter. "Phalarismus" nondum pervenit ad nos, "Febriculę"
autem tantum unum exemplar; si potestis aliquo modo, plura
exemplaria mittatis; "Paraphrases" item, et Zasii "Apologias contra
Ecceum Ekkium", et si quid est, quod nos amęnare queat. Pecuniam

--163--

nos Frobenio intra mensis, ut spero, spacium mittemus aliquantam.
"Etimologicon" [!] perpetuo desyderamus, Plinium, Lucianum,
Cyprianum, alios, quod tamen Fonteio dices, salutato
prius eo. Frobenio plus quam debeo ob benignitatem in nos locatam;
utinam illi quandoque referre liceat.
Vale, mi charissime Mecęnas [!]; salvi sint Frobenii, Amorbachii,
Fabritius Capito, alii.
Ex Tyguro 8vo Klás. Maii M CCCCCXVIIII.
Beato Rhenano, viro eruditissimo, amico incomparabili. -
Gen Basel zum Saessel.