Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 74

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

74

<< Nr. 73 | Index | Nr. 75 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 2 V 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 164-165




--164--

Beato Rhenano Zinglius S.
Iam diu est, carissime Rhenane, quod abs te literarum nihil
accepimus, ni forte amor in te meus impatiens est. Verum nihil
succenseo, contentus, si tu idem facias. Nam cum libris Sanderi,
communis amici, nescio quomodo tandem agendum sit tot promittentibus,
nullis tamen, qui vexerint, hactenus existentibus. Simon tamen
ille noster sua quoque non deerit opera, quo tandem vehantur, si,
dum Thomas interim vobiscum est, non vehuntur. Novarum rerum
nihil apud nos est, quod te scire precium operę arbitrer, quam quod
nos multa spe frustrati sumus bibliorum Gręcorum, quę nos ferme
cum dolore desyderavimus, nunciante Fonteio, nihil ad vos Gręcorum
librorum allatum esse. Deest etiam nobis in Hieronymi
operibus tota pagina; nempe in sexto tomo f. 3a, ut dudum Fonteio
indicaveram, nisi forte interciderunt literę; nam nemo est, quid ad ea
quicquam responderit. Commendat se tibi Michael Sanderus, atque
ita commendat, ut tu illi prius sis commendatissimus.
Vale, et, quę me voles facere, impera. Cęlum clemens est apud
nos; pestis, nisi animorum, aduc nulla; quare si non displiceat, divertito
ad nos; sunt ędes nobis, quibus ullus Spartanus habitator possit
contentus esse casu sic iubente etc. Habes rem totam, non eam
solum autem, sed et nos totum.
Ex Tyguro 2. die Maii anno etc. MCCCCCXVIIII.

--165--

Salvi sint Fonteii, Amorbachii, Capito, Fonteius, quibus
Hypocratem aliquem precor, qui ab eis pestem arceat ad sophistas
et Ψευδοχριστιάνους.
Rursum vale, nam sępicule id tibi nunc optandum est.
Beato Rhenano, viro doctissimo, amico incomparabili.