Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 75

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

75

<< Nr. 74 | Index | Nr. 76 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 7 V 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 166-167




--166--

Beatus Rhenanus Zinlio suo S. D.
Gratissimae mihi fuerunt literae tuae, quemadmodum erant humanitatis
plenissimae; sed non paulo gratius fuit, quod ore nobis retulit
Simon noster, pergere te videlicet in asserendo Christianismo,
quem partim impietas manifesta, partim fallax superstitio non istic
modo, sed ubivis gentium, indignis modis conspurcarunt. Et quanquam,
ut non caret emulatione virtus, obstrepant quidam, tamen a
proposito tuo, quod instanter urges, adhuc nemo te retrahere potuit.
In qua re constantiam tuam admirari subit, qua nobis apostolici illius
seculi virum representas. Obganniunt quidam, rident, minantur, petulanter
incessunt; at tu vere Christiana patientia suffers omnia. Sic
agendum est, mi Zinli, quemadmodum facis: connivendum, inquam,
ad multa ei, qui velit malos Christo lucrifacere. Beneficiis ad se
traxit Iudaeos servator noster, non conviciis. Porro gratum quoque
fuit audire, dn. Conradum Fabrum Kisnacensem, commendatarium
ut vocant, abs te donato libello penitus inflammatum, ut
purioribus istis literis ex animo favere ceperit. Laudo consilium tuum,
quod tam feliciter tibi successit. Animabit hic alios ad bona studia,
aut certe non praefracte prohibebit. Fonteium monui, ut chartam,

--167--

quae defuit, ad te mitteret. Ait tamen pridem eandem se misisse.
Libros Sanderii puto dudum istuc delatos; nam sacrificus domini
cardinalis illos vectori cuidam vestrati commisit. Habebis mox positiones
Martini Lutherii, quas contra novos et veteres errores
Lipsiae defensurus est, una cum epistola, qua Eccium sic depingit,
ut nullus pictor potuerit melius. Allati sunt multi novi libelli, de
quibus longum esset scribere. Commenda me domino magistro Sanderio.
Bene vale, mi Zinli
VII Maii anno M.D.XIX. Basileae.
Eximio viro dn. [Huld]richo Zin[lio a]mico [incompar]abili.