Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 702

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

702

<< Nr. 701 | Index | Nr. 703 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wattenwil, Nicolaus von

Ort: (Zürich)
Datierung: 19 III 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 397-399




--397--

Gratiam et pacem a domino.
Pervenit ad nos rumor iustam sęnatus vestri partem in hoc esse,
observandissime Nicolaë, ut sacerdotes, qui episcopatu non funguntur,
sacerdotiis priventur, quam equidem sententiam severiorem omnino

--398--

arbitror, quam Christiana mititas indulgeat aut ferre possit. Scio
quosdam esse, qui non sint confirmati, ut perpetuo fruantur sacerdotiis,
de quibus non contendo, quanquam et hic est senum et domesticorum
fidei habenda ratio. At eorum sacerdotia, qui, ut vocavimus, investiti
sunt, arbitror non sine iniuriae suspitione auferri posse. Tu ergo
pro tua humanitate apud Ioannem Iacobum fratrem tuum, meum
autem dominum cumprimis colendum, et apud alios amicos nostros
hoc age, ne ista in re peccetur. Sordida enim nota est, quid violentius
egisse, compendii causa.
Cętera, ut tuam operam probo ac laudo, in multis enim nunc
perspectam habeo, ita te hortor, ut brachia nunquam remittas. Gratia
deo et tibi! Nisi enim coelorum gubernatori tanta fide serviamus,
quanta servivimus mundo, sed quid mundo? beluis rectius dixero,
non probabimus nos esse, quod audire volumus. Tu ergo perge
fideliter agere, quod vides e re Christi filii dei esse. Scio, quam
gravatim scribas; at literas nihil moror, cum, quę oportet, per te fiunt.
Nam si quid voles nostra opera tempestive effici, tempestive, scio,
calamum corripies. Vale, ecclesię vestrę et universalis eciam decus
et fulcrum non vulgare
Salvos iube nostro nomine fratres tuos, amicos omnis, praecipue
quęstorem A Sępe et Trempium meum, ac reliquos. Ad multam
noctem scribo.
Caspar veniet ad 25 diem Martii. Indicium eorum, qui ad vos
veniunt a nobis, tale habeto, sed solus: Sebastianus acute iudicat

--399--

et vehemens est, Caspar autem diligens ac fidus, Rellicanus solidus
ac simplex. Doctrinam sic partiuntur: Argutus est et insuperabilis
Sebastianus, sed simul doctus satis, Caspar constans et
tractabilis. Rellicanus ex veris utriusque linguę fontibus plus hausit.
Vale.
19. die Martii M.D.XXVIII.
Huldricus Zuinglius.
Juncker Niclausen von Wattenwyl, sinem günstigen lieben herren.