Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 704

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

704

<< Nr. 703 | Index | Nr. 705 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 25 III (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 404-405




--404--

Gratiam et pacem a Christo.
Quod bene precaris hymenęo nostro, charissime frater, perquam
gratum est. Exaudiet enim deus optimus, quod pie petitur ab ipso.
Animus bona pręsagit. Spectavimus in hoc potius ordinationem dei
quam hominum supercilia. Pauci hic gratulati sunt, atque vel ob eam
caussam, ne perpetuo offendantur, ducenda erat uxor. Quę tu de
Suevico fędere annuncias, eadem et Capito, nempe scriptum senatui,
fędus Suevicum tercentum equites deputasse, qui deprehensos ubique
catabaptistas et sacramentarios, citra cognitionem iuris plectant ultimo
supplicio, eo quod utriusque sectę numerus increscat. Nurinbergenses

--405--

nostri sęvissimo edicto prohibuerunt, ne disputatio
Bernensis apud eos legatur, nimirum propter eucharistiam.
Hunc virum bonum, et euangelio annunciando idoneum, oro,
Bernatibus commendes. Non est enim, quantum coniecto, ex triviali
vagorum numero. Mallet laborare, sed dissuademus. Messis
enim illa magna eget operariis, quos dominus extrudit [Matth. 9. 37].
Christophorus nulla exemplaria disputationis Bernensis hic
reliquit, quę tamen desiderantur, magis ut exteris mittantur amicis.
Suffuraneus meus impudentissimum libellum contra me scripsit.
Amici censent indignum graviore responso, sed a poetico et dicaci
ingenio festiviter excipi vellent. Quodsi quis apud vos esset, notas
in eum libellum transmitterem. Quid tu tibi de civitate polliceris, ubi
hęc [!] impune licet?
Vale.
Basileę 25. Marcii 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurino, fratri charissimo.