Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 706

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

706

<< Nr. 705 | Index | Nr. 707 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 31 III 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 409-412




--409--

S.
Venerunt omnes salvi ad nos, charissime Huldrice, quos Berna
vocavit. Conciones hoc ordine sumus aggressi, ut dominicis diebus
prima fiat in novo hospitali praedicatorum ab hora sexta usque ad
septimam, deinde in ecclesia paręciana altera ab octava usque ad
nonam, tertia ibidem pomeridiana, quarta vero hora vespertina aput
nonnas insulares, quibus etiam per hepdomadam Sebastianus bis
contionatur, deinde Franciscus feria secunda et tercia, Bertoldus
quarta et quinta, Caspar sexta et sabbato. Interim a lectionibus
feriamur, usque pasca transierit.
At quod me nunc maxime urget, paucis accipe: Venit ad nos
Georgius Chalybęus, quem Bielam promovimus. Interea vero
nihil de eo percępimus. Is inter cętera simultatem quandam inter
Sebastianum et Casparem referebat, quod alter alterum dedignaretur
integritate sua, deinde quod Sebastianus homo nequam et malus
esset, ideoque Megandrum tam diu suum ad nos adventum distulisse,
ideoque mihi summopere cavendum, ne ecclesiam nostram vel temeritate

--410--

sua vel improbitate vel morositate plus turbaret quam ędificaret.
Quid ego aliud facerem, quam quod silentio transirem, donec omnes
conveniremus. Mox Caspar omnia mihi retulit, quomodo tu ipse hominem
Sebastianum dedolaveris, ut optime de eo sperandum sit,
atque animum, qui mihi pusillus factus erat, omnino reddidit. Fuerunt
in ędibus meis Sebastianus, Rellicanus et Megander in hunc
usque diem, at nihil simultatis, nihil indignationis unquam a quoquam
notare potui. Sebastianus ad omnia paruit, dum pede uno male
valerem. Contionibus praefuit, et si eum plebs in omnibus angulis audire
nequeat, tamen eum audire non dedignatur. Itidem et Caspar facit,
etsi postremus venerit. Obsecro igitur te, charissime Huldrice, ut,
dum per otium licuerit, communem paręnesim ad nos omnes scribas, qua
horteris ad pacem et caritatem mutuam, ad convictum verbi ministris
dignum, item ut uxores nostrę non sint vani ornatus curiosulę, sed
modestę, sobrię et nequaquam calumniosę. Sic praevenies, quae nobis
non conveniunt et scandalo essent ecclesię. Et dum quisque nostrum
suum habet defectum nihilque ex omni parte integrum et beatum,
obsecro, ut et me quoque, quem coram didicisti, a moribus et ingenio
mihi depingas, et cęteros quoque comministros, si quid habent, a quo
ipsis temperandum esset, admone tuis ad me literis, ut adimere possim.
Non deero in omnibus, quibus possum domini gloriam, ecclesię ędificationem
et ministrorum commoditatem promovere. Cuilibet dati sunt
coronati sex, item et tres modii frumentorum, et vina quoque habebunt.
Roestio dicas rumorem ad nos devenisse, quod Sabaudus
Gebennas obsederit, atque aliud nihil quam bellandum. At cives ad
omnia bella facti inviti, duos e senatu, duos e civibus mittunt, qui
rem sic transigant inter utramque partem, ut pacatiores reddamur.
Rumor autem ille hinc natus est, ut cives nostros eo fortius concitarent.

--411--

Nicolao absente literas aperuimus et Iacobo Wagner praelegimus.
Is cum ad senatum rem retulerit, decreverunt nuncium missuros
ad Premgarten, qui strepitu forensi hominem conveniat.
Villani nostri inquietiores sunt, quod nihil illis de censibus indulgetur;
nam nisi id sperassent, missam non amandassent. Seditionem
minantur. Interlacenses monachi totum regnum suum tradiderunt
in manus magistratus nostri circa 100,000 gl. singulis in unam
summam redactis. Sic turbatur magistratus, sic omnia turbas minantur,
ut, nisi dominus custodierit, frustra vigilabimus omnes [Ps. 127. 1].

--412--

Acta magistratui mire placent. De Althamero cum Tilmanno
et cęteris contuleram, quibus ob quottidianas molestias visum
est, ne senatum turbemus, eo quod in dies euangelici ad negocia et
comitia amandantur, reliqui vero, qui negocio minus favent nec
pellem mutarunt [Jer. 13. 23], adsunt et pro suo nutu consulunt.
Quodsi omnino visum fuerit rem ad senatum referre, tempora expectare
oportet commodiora.
Scriba Thunensis donatus est 50 aureis a senatu, et te perpetuo
commendare non desinit.
Vale itaque et super ecclesiam nostram tuę sollicitudini commendatam
semper vigilato.
Ultima Martii anno 1528.
Tuus ex animo Bertoldus.
Huldrico Zuinglio, ecclesiastę Tigurino doctissimo,
suo maiori in domino summe observando.