Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 708

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

708

<< Nr. 707 | Index | Nr. 709 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Sam, Konrad

Ort: Zürich
Datierung: 3 IV 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 417-418




--417--

Huldrichus Zuinglius Cunhardo Somio, Ulmensium
euangelistae.
Gratiam et pacem a domino.
Narravit mihi Cunhardus Herman, ut vanus sit apud vos in
illum rumor sparsus. Scito igitur falsa esse omnia; nam et istud
mendacium impudens fuit, quo superioribus annis degravatus fuit, quasi
foeminam quandam rapuisset etc. Tu quod ad hanc causam adtinet,
tuto potes innocentiam hominis defendere. Cęterum ut omnes de
salvo reditu tuo eramus solliciti, ita laetos omnes reddidisti, quum
salvum rediisse accepimus. Quod hactenus nihil scripsi, non alia
causa factum existimato, quam quod nostris nihil opus habes. Deinde
ipse video, Cunhardum Somium talem esse virum, ut amicitiam
deserere non possit, etiamsi quis scribere desinat. Ludimagistrum vestrum
non potui vel saltem convivio excipere; tu meas occupationes
excusabis. Apud Froschouerum nihil adimere precio quivi; ne

--418--

ergo putet meam illi defuisse fidem ac sedulitatem; ego enim vobis
cum primis multa et debeo et, cum datur, pendam.
Vale, et persuasum habeas, tibi Zuinglium ferreis olim vinculis
devinctum nunc, ubi fretus est bonitate et humanitate tua, adamantinis
catenis esse alligatum. Cunhardum dignum atque fidum arbitror,
qui alicubi pręficiatur. Ne ergo desit ei opera tua. Debemus tales,
qui malis exerciti et indurati sunt, ad huiusmodi munera evehere.
Tiguri 3. die Aprilis 1528.