Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 710

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

710

<< Nr. 709 | Index | Nr. 711 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 5 IV (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 421




--421--

Gratia et pax Christi tecum.
Nihil hinc novi, mi Huldrice, quod oblectare possit, mittimus,
at felicius Argentoratum. Habes hic, quod Capito dedit, quod
non potuimus antea mittere. Vidimus unam ex disputationibus
Bernensibus et probamus insignem diligentiam. Spero, ubi innotuerit,
quam modeste omnia gesta sint, poenitudine laboraturos eos,
qui tam sancta vetuere legi. De concionibus autem Bernę habitis
nihil adhuc comparuit. Fortassis in proprium libellum digerentur.
Bene vale.
Basileę 5. Aprilis 1528.
Saluta Pellicanum.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum fidelissimo pastori, suo fratri.