Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 754

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

754

<< Nr. 753 | Index | Nr. 755 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Sam, Konrad

Ort: Zürich
Datierung: 30 VIII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 537-538




--537--

Gratiam et pacem a domino.
Mitto tibi hic, carissime Cunharde, responsiones Oecolampadii
et nostram, quas Lutero damus. Pernecticat in libro suo iratus homo
divinam et humanam sapientiam, quas restituere apud pios facile quidem
fuisset. Cum autem hęretici, hoc est: sectatores eius, cum impiis ipsis
ad omne verum ita obsurduerint, ut non modo aurem negent, sed aditum
quoque pręcludant, dubius animi aliquamdiu hęsi, hinc ingentem laborem
et apud istos frustraneum, qui eo in primis frui debebant, expendens,
isthinc vero charitatem omnia ferentem et conservationem eorum, qui,
ut sunt candidi, seduci tamen possunt levi horum hominum opera, qui
candoris specie designant opera quovis Ethiope nigriora. Vicit tamen
cum veritate charitas. Atque ad hunc, quem vides, modum respondi.
Revocavit nos Luterus ad Scotica et Thomistica, non hercle quasi
illis ipsi fidamus aut ipsum dextere pauperimis istis usum esse viderimus,
sed ut ei omne telorum genus adimeremus. Nunc, nunc video
Urbanos istos, qui se hoc hominis maledicto potius quam libro perhibent
illustratos ac doctos, veros tenebriones esse. Dispeream enim, si

--538--

non stulticia Fabrum superat, impuritate Eccium, audacia Cocleum,
et, quid multa, omnium omnia vitia. Sumus ergo in eum paulo liberius
invecti. Iudicium tuum esto et bonorum omnium. Sic enim in statione
immoti perseverabimus, ut quicquid tandem huiusmodi machinarum
attulerit, intrepide expectemus et irritum reddamus.
Qui istas defert, bonus et pius vir est. Supra annum audivit nos
Tiguri prophetantes, cum maiore suo Ioanne Schneewolff, viro et
pio et docto. Cum autem eorum lingua, puta Austriaca sive Pannonica,
nostris fermè peregrina et aliena videatur, semper eis consului,
ut sese in eas provincias reciperent, in quibus paulo rectius possent
intelligi. Proinde si quid occasionis apud vos offerretur, nihil ambigas
Ioannem, imo istum quoque Petrum, inaugurare; bonos enim et pios
pastores emulati probaturi essent mundo, quam non temere ipsos commendaverim.
Attigi nebulonis istius Norimbergensis artes, quamvis absit velim
omnino dissimulari. Nimis parcimus illis, dum audent senatus nostros
in nos concitare. Sed qui omnia novit, suo sua eis die rependet.
Interim vale, et quod soles, intrepide ac prudenter provinciam
tuam obi.
Tiguri, penultima die Augusti M.D.XXVIII.
Huldrichus Zuinglius
tuus ex animo.
Cętęre res omnes dei munere bene habent, et proficit Iesus magis
ac magis.
Cunhardo Somio, Ulmensium euangelistę,
fratri suo in domino carissimo.