Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 758

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

758

<< Nr. 757 | Index | Nr. 759 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 11 IX 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 545-547




--545--

Gratiam et pacem a domino.
Scis, quę me moles in ipsa panegyri adobruant, quo fit, ut brevibus
tibi et per capita nunc et respondeam ad tua et de aliis moneam.
Interim senatui vestro obsequia mea per omnia pollicetor.
Contuli cum nostro a secretis de petenda civitate. Is putat, primo
quoque tempore agendum esse; nulla enim urbium comitia brevi fore.
Addidit, ex comitiis Badensibus, ubi cum Tummysen legatione
functus est, ad Milhusanos idem consilium scripsisse, ut non expectent
proxima comitia, de quibus incertum est, quando indicantur, sed foelicibus
avibus rem ordiantur. Cessi ego eius sententię, atque sic vobis esse
venandam occasionem autumo, ut priores adveniatis. Scis Iulii verbum:
se malle primum esse in tenui oppido etc. Atque ubi aderitis, tum
consilium capietur de profectione ad Bernam etc. Interim cum primoribus
istis rem agam, ut actum agi sperem.
In comitiis Badensibus novissime celebratis scriptum est ad
Helvetios, ammanum Vogler ad quoddam sacellum, ubi magnus
populi concursus fuerit, ad concionem perversę doctrinę stetisse, atque

--546--

album in manibus tenuisse inclamavisseque: si qui volent civitatem cum
Tigurinis iungere, nomina dent. Legati nostri impudens mendacium
diluerunt. At significandum bono viro arbitror.
Isthic constitutum est, ut ministri verbi, qui nunc Arbonę et
Altstetten prędicant, amandentur. Gratię deo! Expectabam, ut
excoriarentur; tantum mansuefiunt feroces animi. At illi utrinque
monendi et confirmandi sunt, ne quicquam moveantur.
Urbes Tigurum et Berna edixerunt reliquis pagis, se non laturos,
ut, quod in negociis fidei suffragiorum multitudine statuerint, ratum sit;
foedera enim de fidei rebus nihil continere, quod eę ea ętate non fuerint
in controversia. Discessum est imparibus animis, hinc hilaribus et alacriter,
isthinc fractis et amariter.
Arbonensi nuncio, qui apud me fuit, consilium dedi, ut quotiescunque
et quantumcunque instent aut Helvetii aut Pontificii, ut hoc
semper tenore respondeant: se omnia, quę iure debent, facturos, sed
orare, ne adigantur ad expulsionem verbi dei; de hoc enim nihil cautum
esse neque legibus neque moribus. Ac simul constanter ministros et
servent et tueantur. Sic enim favorabilem sibi facere arbitror etiam
crudelissimum iudicem, aut saltem minus sęvientem. Idem arbitror
Rhenivallensibus esse faciendum.
Urbes ambę, Tigurum, Berna, his verbis hortatę sunt reliquos
pagos: Wir bittend úch vast, das ir des gotzworts halb ghein uszug
tüegind; ja wir ratends úch. Postremum et pagi nostros oraverunt, ut
semper in hoc sint, ne bellum oriatur. En tibi fractam contumaciam.
Abbatis vestri, imo τοῦ ᾅδου καὶ κακοδαιμόνων legatus, egregie
tractatus est a legatis nostris propter Liechtensteigenses et Doggenbyrgios
meos. Sed longum esset.

--547--

Vale, et, quod soles, cor illorum esto cum senatu vestro, qui circum
nos fusi sunt tanquam reliqua membra circum pectus.
Tiguri 11. die Septembris 1528.
Huldricus Zuinglius tuus.
Rheti consistorium Pontificium prorsus antiquarunt in causis
matrimonii, et per tres civitates suas tria huiusmodi causarum tribunalia
constituunt.
Lazari librum "De vestibus" super Ulpiani locum Binderus ad
quędam alia complicuit; sed ut primum Christophorus Francofordio
attulerit, ipse Sanctogallum laturum [!] recepit.
Un herren burgermeister von Watt zuo Santgallen,
sinen vererenden herren.