Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/cookbook/extract.php on line 402

Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/cookbook/extract.php on line 912
Huldrych Zwingli Briefe - 763b

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

763b

<< Nr. 763a | Index | Nr. 764 >> 

Absender: Hofmeister, Sebastian

Empfänger: Zwingli

Ort: (Zofingen)
Datierung: (IX 1528?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 566-567




--566--

Graciam et pacem Christi.
Quod nullas ad me literas dederis hactenus, dum Zoffinge ago,
non dubito, quin negocia publica, quae te semper obruunt, in caussa
sint, nunc vero maxime, dum tibi incumbit respondere blasphemo et
calumnioso libello Martini Lutheri, quo in vita, ita me deus amet,
nichil vidi virulencius, nichil, quod magis sophisticen, minus Christiane
pietatis atque sinceritatis spiret. Sic datus est homo ille in reprobum
sensum. Velit deus, ut tam malignus animus serviat, eciam eo invito,
glorie Christi, id quod non dubito, modo praestes eum Zuinglium,
qui mihi notus es. Cura autem, ut sic respondeas, ne quid euangelium
Christi ex te audiat te indignum, tametsi nulla possit tam acris, tam
vehemens criminatio par referri, quam ille meretur. Dum libellus tuus
absolutus fuerit a prelo, cura, ut mihi mittatur, et cum fratre et domino
meo Leone nostro age, ut eciam epistolas ad Corinthios mittat,
et, dum ocium est, consoleris me literis tuis.
Habeo ecclesiam parvam quidem, sed in qua sediciosissimi animi
sunt, et lernam illam Lucernanam ab omnibus partibus; quidam de

--567--

meis stipites sunt, non homines. Nichil sunt sinceriter docti, tanto
dificilius docendi, qua iam magis quasi in consuetudinem abiit aperte
et impune criminari veritatem. Sunt, qui ita se mihi opponant, ut
ferme nulla spes sit, eos posse lucrari, et nulli vehementius calumniantur,
quam ii, qui minime audiunt. Quare cave me negligas, tametsi pagi
parvi episcopum.
Nolo tibi diucius molesto esse.
Vale in domino.
Pecuniam, duos nempe coronatos, quos a te mutuo accepi, statim
mittam; nunc non est tantum, ut mittere possim, nisi velim facere aes
alienum. Sustine igitur adhuc inopiam meam; nam Zoffinge nondum
accepi quicquam aliud, quam victum. Domini adfuturi sunt; qui promiserunt
Berne, stipendium curabunt dandum.
Sebastianus.
Erudito et Christiane pietatis protectori Huldrico Zuinglio,
amico et fratri.