Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 77

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

77

<< Nr. 76 | Index | Nr. 78 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 21 V 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 171-172




--171--

Beato Rhenano Zinlius S.
Cum proxime ad me scripsisses, carissime Rhenane, et si
epistolam legere audissem, tamen non ipse legissem, a quo profecta
esset, ἀνώνυμον etiam agnovissem; ita enim dictioni tuę iam assueti
sumus et pectoris tui arcanis, ut alium quidem eadem dicentem te
tamen mentiri suspicaremur; tam est tibi curę Christus ille germanus,
ut non ἀτόπως nos confirmaris in olim instituto prędicandi munere,
immo animaris, tam etsi supra modum quędam τραγικῶς elevas nostra.
Verum sic facto opus est apud eum, quem non pauci diversis clamoribus
terrent, ut, si forte se alioquin abiecturus fuisset, redanimetur
locumque suum non deserat. Tua igitur tam fausta, tam fida, tam
denique anhela acclamatione id agam, Christo tamen favente, quod
olim Horatius ille unicus germanorum et quidem cęsorum superstes,
quosdam fugiens vincam, quosdam pedem referens. Res tamen non
adeo male procedit; in faciem pauci calumniantur preter unum fratrem,
qui me publice prophetam adpellat et Messiam, hocque illi unice
dolet, quod nunquam volumus eius meminisse apud populum vel maledicendo.
Hoc nebulones illi a mulieribus iam habent translatitium,
succensere scilicet, si tu non succenseas; in absentem alii gladios
tantúmnon stringunt. Ego vero semper ad hoc Pauli spectare: Si
aduc hominibus placerem, Christi servus non essem, atque, ut semel
finiam, maxima pars auditorum optima quoque est; qui ęmulantur,
aut publicitus mali sunt, aut, si externe dealbati [cf. Act. 23. 3], intus
ita fętore squalent, ut mediocriter nasutus longe absentes facile tamen
olfaciat.

--172--

Vale et sermoni ignosce; ubi enim semel loqui coram te cępero,
fiducia, ut Abraham, incalesco, ęgre modum ponens verbis [cf.
I. Mos. 18. 22-33]. Salvi sint Frobenii, Amorbachii, Capito, Simon
quoque, non ille, a quo domina Simonia nomen accepit; nam
eum Romę et in episcoporum curiis oportet proxenetam beneficiorum
contractibus interesse.
Hunc igitur valere, illum salvere iube.
Sanderus commendat se tibi, et, ne obliviscaris novi testamenti,
admonet.
Ex Tyguro XII. Klás. Iunii etc. MCCCCCXVIIIIo.
Beato Rhenano, amico charissimo.