Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 78

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

78

<< Nr. 77 | Index | Nr. 79 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 21 V 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 173-174




--173--

Beatus Rhenanus Zuinglio suo S. D.
Est mihi magnae curae de iis rebus nonnunquam cogitare, quae
Helvetiis queant esse vel ornamento vel usui. Itaque quando regionis
huius non ultimum decus Ioachimus Vadianus elegantissimos
in Melam commentarios elucubravit, in quibus patriam communem
pulchre celebrat, ut habet amenissimo ingenio parem stilum, et id
librorum huc Adamus bibliopola nuper attulit, non potui te rem
hanc caelare, nimirum, quo iuberes Melam opera Fontei nostri cum
"Novo calendario" mathematici illius Tubingensis Stoefflerini, ni
fallor, apte concinnari, et alios istic hortareris, puta dn. Myconium,
secretarium oppidi vestri Frygium, et quicunque cosmographiae studiis

--174--

capiuntur, immo Helvetiorum laudibus favent, ut huismodi sibi commentarios
a Pannoniis usque advectos emant. Nam dolet mihi hic
eos ab asinis negligi. Adolescenti isti, qui has tibi reddidit, si qua
prodesse potes, ut libellos suos facilius vendat et pecuniolam aliquam
reportet, rogo tuam operam aut commendationem non deneges.
Saluta Myconium, Sanderium et Frygium.
Bene vale.
Basileae 21. Maii anno M.D.XIX.
[Ex]imio viro magistro [H]uldericho Zuinglio
[par]ocho Thure[g]iensi.