Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 778

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

778

<< Nr. 777 | Index | Nr. 779 >> 

Absender: Rasdorfer, Paulus

Empfänger: Zwingli

Ort: Rüti
Datierung: 14 XI 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 602-603




--602--

Christi gratiam et pacem.
Quanquam pluribus alias te indies obrutum negociolis, quo te hiis
defatigari litterulis minime licuisset, noverim, sed tamen hominis huius
prestigia te preterire silentio ferre non poteram, ut, quibus utatur ad
obfuscandam veritatem technis, cerneres. Non enim flecti, nec dulcibus
nec amaris quesitus, potest. Ut autem fundamenta eius, quibus fidit,
agnoscas, responsiones eius binas tibi obiter rimandas istoc tabellione,
Ioanne Wichsero, patrono meo, destinavi. Altera enim epistola
mea, quondam stercoribus oblinita et mihi remissa, cuius immodestiam
huiusmodi probro dignam perspicere ne dedigneris, suis est annexa; si

--603--

verbulo duntaxat plus equo eum lacesserim aut calamo aut nunccio [!],
obtestor, indicato. Et eloquii plasmatoris nostri et ovicularum istic
pereuncium zelus ad hec me pepulit. Cetera calamo credenda a Ioanne
Vichsero hauries.
Ioannes Landsperger conterraneus meus, num adhuc presto sit,
certior fiam curato.
Ceterum est: magnis et inauditis, et plus me Petrus, requirimur
contumeliis. Sed faxit creator summus, quo non sine fructu hec sic
eveniant. Optat te et coniugem tuam uxorcula mea salvos.
Vive foelix.
Actum Rutti 14. die Novembris anno 1528.
Paulus Rhodocomus, ecclesiastes istic.
Litere hee omnes a te lecte, fac, precor, remittantur.
Huldricho Zuinglio, Tigurinorum antistiti,
preceptori suo charissimo etc.