Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 780

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

780

<< Nr. 779 | Index | Nr. 781 >> 

Absender: Klauser, Christoph

Empfänger: Zwingli

Ort: (Zürich)
Datierung: (Anfang XII 1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 606-607




--606--

S. d.
Janus Cornarius (cuius ad me pridie in Hippocratis prognostica
misisti pręfationem) annos ante aliquot Hippocratis aphorysmos
Graece imprimi curavit, quibus item praefationem praemisit, in
qua verba subnectit sequentia: apud alios neglectas esse literas, praeter
sacras, apud alios etiam sacras, qui iactant scilicet divini spiritus colloquium,
ex cuius viva voce pendere ac edoceri omnes nos volunt, quum
sint et hi inter principes huius temporis [Eph. 6. 12] reputati, qui περὶ
τῆς εὐχαριστίας evulgatis libris non dico ambigant, sed plane, quod hactenus

--607--

concreditum de illa est, apertissime negant. Haec Janus, cuius
opusculum a Leone Iudę per te mihi olim datum adhuc habeo; quae de
eucharistia sentit, etiam tu hic habes. Caeterum (si mihi licet) iudico
ipsum virum in utraque lingua medicaque re, praesertim theorica, doctissimum,
cuius praefatam in Hippocratis prognostica praefationem si
vis tibi reddi aut quid secus agi, me redde certiorem.
Vale per Christum.
Tuus Christophorus Clauserus.
(Adresse fehlt.)