Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 783

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

783

<< Nr. 782 | Index | Nr. 784 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian, Joachim

Ort: Zürich
Datierung: 9 XII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 613-615




--613--

Gratiam et pacem a domino.
Apud nos novarum rerum nihil tanto pondere volutatur, ut vos
magnopere referat scire, quam quod Bernenses mihi videntur pro sua
dignitate nodum hunc quemadmodum Alexander Macedo Gordium
dissecturi. Tyranni enim isti Immontani fatis nimirum sic trahentibus
neglecto omni humano sensu, in diem violentiores sunt.
Audi ab Huldrycho nostro, quonam modo dies Eremum
Geroldseggii causa dicta transacta sit. Vos ergo accincti estote, sed
dissimulanter.

--614--

Qualem Eccius librum ędiderit in disputationem Bernensem,
iam ex aliis abunde intellexisti.
Isaias noster sub pręlo nunc gemit, cruces imperitorum hominum,
imo Hippolyti rhedas, cum prodierit, experturus, nisi fortunatius
omnia cadant, quam nobis Pellicanus promittit, etiamsi opera ei
probetur.
Roscachensibus Huldrychum Acrogonięum hac potissimum
causa misimus, quod multis malis exercitus est, ac simul multa vidit.
Iudicio pręstantior est quam eruditione, quanquam et illa maior est
foelicitate. Hic cupit tibi per nos commendatus esse. Fac igitur et
Mario eum commendes meo nomine, non iam ut caput debentem et
animam, sed ut vicinum; opus enim est his hominibus consilio, quod

--615--

apud vos et amplissimum senatum vestrum nunquam non numeratum
inveniet.
Vale, et salutatis fratribus ac amicis constantiam per omnia inculca;
hac enim perrumpemus.
Tiguri 9. die Decembris 1528.
Huldricus Zuinglius tuus.
Ioacimo Vadiano, consulari apud Sanctogallum viro,
domino suo cum primis colendo.