Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 785

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

785

<< Nr. 784 | Index | Nr. 786 >> 

Absender: Capito, (Wolfgang)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 12 XII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 618-619




--618--

Gratiam et pacem.
Opportune tua cohortantis ad curam reipublicae gnaviter obeundam
autoritas obiicitur, quod hoc articulo temporis vulgi voces illud efflagitent.
Neque enim cum Assyriis vulgo aiunt fedus ineundum [Hes.
16. 28], sed tutum consilium esse, ut Ephraim cum Juda coniungatur
[Hes. 37. 19]. Nihil huius fiet nisi missa abrogata. Die lunae, hoc est:
sexto abhinc die, senatus frequens super ea re diutissime prolixissimeque
deliberavit. Consilia sua etiam amici celant. Nobilitas me unum observat,
qui solus propemodum hunc lapidem volvo, Bucero studiis suis occupato,
quę plus iusto, et plus quam expediat nobis, deamat. Nam ut medici in
pharmacis propinandis, sic nobis singula momenta observanda, quo consilia
salubria non obsint. Quod legati nostri, et tales, vestras ea causa
adierint respublicas, non sine utilitate magna contigit. Sunt enim

--619--

huius reipublicae pectora. Duo id optant fieri, quod nos, et occasionem
venantur. Tertius non admodum repugnat et praesensit pridem sic fore
aliquando, nosque illuc totos incumbere, quamlibet dissimulemus.
Summa est: Nos ecclesia caremus et numero mediocrium sociorum non
aliter impedimur, atque popularis status multitudine consultorum. Et
tamen semper speramus meliora. Brevi enim intra męnia Bucerus et
in cor urbis vocabitur. Hoc enim do operam. Tum erunt omnia
secundiora. Equidem nihil cesso, tametsi toties admonitus, quod facio
sum facturus devotius. Epistolam tuam subinde repetemus. Hoc
tamen scito, nos occasionem periculi non admodum cavere. Bene nobis,
si discrimine impendente, saniora consilia in tempore fuerimus amplexi.
Igitur ex minis et velitatione hostium res nostrę felicius, quam nobis
tuto consultantibus, curantur.
Vale feliciter, et ne despera de nobis.
12. Decembris anno 1528.
Buceri nomine te saluto plurimum.
Capito.
An Volrich Zwingly, myn lieben bruoder. - Zürich.