Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 786

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

786

<< Nr. 785 | Index | Nr. 787 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 15 XII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 620-621




--620--

Gratia et pax a Christo. Chare frater
Nihil de hebdomadis apud Danielem respondisti, sed non est
opus, ut in his sudes, alias occupatus. Absolvi enim per gratiam
Christi totum Danielem; si non fefellerit typographus, edendum
curabo. Cęterum de nostris rebus, haec tecum lege, et cogita, quid in
rem Christi:
Ante paucos dies senator quidam in senatu surrexit et indicavit,
quanta inter concionatores hic sint dissidia et quam male senatus audiat,
ferens blasphemias istas et convitia, quibus hincinde nos mutum aspergimus
et culpam quoque in senatum reiicimus. Quibus dictis addidit
se nunquam assessurum aliis, nisi eam causam prius tractarint et discordibus
concionibus finem imposuerint. Et sic exiit. Est autem vir
bonus et constans, qui bene nobis vult. Hinc expectatur rerum novatio.
Ubi enim rationem redditurus est in senatu, fieri potest, ut, si non
agatur iuste, ex senatoribus habeat exemplum suum imitantes. Quod
ubi acciderit, plebs, quę magna ex parte accensa est et fervere incipit,
indignitatem dissimulare non poterit. Itaque, si quid disturbiorum
exoriri cognoveris, amice te oro, ut cum optimatibus tuis quamprimum
agas, ne desint paci componendę. Nam, nisi fallor, ad ferias istas, si
non ante eas, plebs instanter petet, ut unanimiter praedicetur Christus.
Interim tanquam in re ambigua insinuabis illis, quid fieri possit, et quid
hic tandem futurum coniectes, et quod officium illorum. Rem, opinor,

--621--

accipis. Vestrę urbis constantia nostris pussillanimis [!] aliquid animorum
addit, gratię Christo, qui ultra vobis benedicat.
Eccianas nugas ubi legero, quid mihi probetur, indicabo.
Noster Pelargus etiam hic aliquid contra me edet. Properat,
opinor, finis illorum hominum.
Lutherum ferunt de verbo externo quedam in Iesaia contra nos
scribere. Ibi iterum strennue se geret.
Vale, mi frater, et ora pro me et ecclesia nostra Basiliensi.
Basileę anno 1529 [!] die Decembris 15.
Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, ecclesiastę Tigurino, viro clarissimo,
suo fideli fratri.