Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 81

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

81

<< Nr. 80 | Index | Nr. 82 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 7 VI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 179-180




--179--

Zinglio suo Glareanus S.
In Osaldi Myconii literis prorsus constitueram nunc non scribendum,
quod te toties obtundo verius quam recreem, quodque nuper
cum Ammanno nostro copiosas dedi literas. Verum casus aliquis
coegit meis alioqui studiis tantillum temporis suffurare, ut hac de re
certiorem te facerem, quae animum non tam meum atque Petri nostri
Scudi affecit. Scripsit pater illius, ut ex eo intellexi, epistolam satis
iracundam, quod in epistolio quodam ad te dato in Francos [?] . . . . . . .
eaque epistola per te reverendissimo domino Sedunensi ostensa . . . . .
pater filii, ne, si Franci maledicentem fovissent, tandem . . . . . . .
vertant, eoque malo se ulciscerentur. Nihil itaque peto, quam ut iuve-nem
apud patrem purges, si poteris - poteris, si voles - qua in re
gratissimum mihi feceris. Nam ego praeter auditum nihil scio . . .
Valeo ego bene, et te valere plurimum opto, quamquam audio nescio
quas contentiones esse tibi cum monachis, hominibus, a quibus plus
quam ab aspidum veneno cavendum est. Obesse possunt, prodesse
paucis volunt, inversi . . . . . . satius illudi possunt, quam qui cautissime
ab illis cavet. Habent ubique fautores, quibus ex fonte indulgentiarum

--180--

omnia indulgent, atque plus quam . . . . . . Verum
nolo tibi consulere, ne in eo, quod rerum administrationem adtinet,
sus Minervam docere videatur. Scis, quare haec scribo: timeo tibi
. . . . . . . . as, quid agendum, quid cavendum potissimum; sed quod
nemo satis ca . . . . . . . praepostere religiosos. Quod si quid gravius
accidisset tibi, tanquam mihi ipsi accidisset, doliturus sum. Salutat
te Faber Stapulensis, apud quem de te non tam sedulo quam
vere praedicavi.
Iam vale, et me, ut soles, ama
Gratias ago Iacobo Ammano nostro; verum de itinere eius
varia afferuntur . . . . . vehementer illi timeam, ne quid, quod nolit,
accidat. Tu iuvenem tibi maxime commendatum habe optima indole,
optimis moribus.
Rursus vale.
Luteciae anno M.D.XIX. ad septimum Idus Iunias.
Literas, quae Glareanam sunt mittendae, procura pro diligentia
solita, quanto celerius atque certius, tanto gratius. Vale.
Domino Vldrico Zinglio, philosopho et vere Christiano theologo,
amico nostro praecipuo. Tiguri.