Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 83

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

83

<< Nr. 82 | Index | Nr. 84 >>

Absender: Fabri, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 7 VI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 183-184




--183--

Ioannes Faber vicarius Constanciensis Udalrico Zingelio S. D.
Iampridem nostrę amicitię candor effecerat, ut libere, quę velles,
ad me perscriberes, et tu diffidenter nimium et subtimide amici officio
fungeris. Quid istac purgatione opus apud amicum? Fingebant prisci
illi amicum aperto tum corde tum capite, ne uspiam condereretur [!],
quod simplicitati ingenue obstreperet. Nos itidem perfricta iamdudum
fronte mutuis certemus literis! Quod meę erga te benevolentię gratiam
habes, facis peramice, nec ullam aliam mihi gratiam referas! satis enim
rependit, qui redamat; equidem in animo magis quam ullis extrariis
indiciis veram arbitror amicitiam consistere. Quod ad ferratrem
indulgentiarium coelipotentem attinet, meus mihi genius praesagiit
hunc eventum; neque enim tam frigidus circum praecordia sanguis
obstitit, ut tam portentosas venias a sede apostolica unquam profectas

--184--

crederem. Quid aliud eiusmodi veniarum licitatores effrontes agunt,
quam ut ecclesia passim vel a Christianis irrideatur? Illam vero
summi pontificis responsionem mirum in modum extollo. Sepe unum
principis verbum multos interemit. Quid hęc quattuor papę nostri
verba effecerint, cupio scire. Potest nonnihil urgeri molestarique
veritas; succumbere non potest, cum sit fortissima. De amicitia
nostra nihil est, quod hęreas; auspicato enim cepta durabit ęternum,
siquidem cępta virum fortem deseruisse pudet.
Urbanus meus te corpore atque animo salvum cupit. Nolim
te Gallum cristas immodice erigentem timere, ut qui non ambigam
magnos Germanorum animos eo esse robore eaque fide, ut facile
perfidos male Christiani conatus sint impedituri. Obnitetur valida
Helvetiorum manus nostris nequaquam dormitantibus.
Vale.
7. Iunii anno 1519 Constantiae.
Ad venerabilem virum dominum Udalricum Zingelium,
philosophum et theologum, a sacris concionibus Turregi. - Turregi.