Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 85

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

85

<< Nr. 84 | Index | Nr. 86 >>

Absender: Tschudi, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 16 VI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 187-188




--187--

Ulderico Zuinglio Petrus Scudus S.
Decreveram prorsus obticescere multoque quam hactenus parcius
scribere ac plane Timonis illius Lucianici exemplo solitaria pallescere
vita, utpote qui non nisi extrema rei familiaris iactura mortalium
deprecari consortia edoctus sit. Quod si complures illius aemulos hic
orbis aleret, dexterius sane ac felicius res nostrae caderent, neque tot
negotiorum procellis iactaremur, quibus indies magis ac magis involvimur
et, quod multo gravissimum, evolvi non licet. Sed haec alias,
cum opportunius otium tempus suppeditabit, per literas commentabimur.
Cogit iam non nihil, id quod molestissime animum discruciat, ut
vel importune ipsisque Latiis invitis Musis scribam, quibus cum iamdudum
induciae aguntur; totis enim illis ablegatis in Homeri rapsodiis
ac festivissimis Luciani salibus versamur. Proinde literas quasdam
ad te meas integerrimo antistiti dn. cardinali Sedunensi oblatas
accepi, in quibus Francorum fastum atque adeo Christianissimi istius
Galliarum regis insolentiam totis scommatum plaustris invectus esse
dicor, cuius rei nescio quo perfido ac nimium offitioso delatore Glareani
mei certiores facti sunt. Nec sat erat malevolo isti rem eam

--188--

miris exacerbatam mendaciis, hoc est e musca elephantum produxisse,
nisi et capitalia prope ob id imminere pericula persuasisset. Illi facile
inducti, ut pote morum ac rerum Francicarum inscii, literas indignationum
plenas ad nos dederunt, quibus sedulo commonuere atque etiam
obtestati sunt, ut circumspectius posthac huiusmodi negocia tractem
planeque ab hoc tragoediarum genere stilum coherceam, nisi vitam
ipsam, qua nil suavius, nil divinius dii immortales homini communicare
potuerunt, periclitaturus. Francos enim id ipsum, ut primum rescierint,
haud quaquam inultum passuros timent, qua ex formidine dudum
eos per literas exemi; haud enim multo ab iis alienos esse docui, qui
coelum ruiturum verentur. Verum utcunque res habet, non mediocres
inde curae accesserunt, quas inprimis ipse, iam in literis emeritus,
studio obesse nosti. Tuum erit, mi Zuinglie, parenti negocium pro
tuo erga studiosos omnes candore explicare ipsamque facti famam eo
usque productam tua, qua clares, auctoritate lenire. Eo siquidem nomine
haud exiguum literato labori subsidium adhibueris ac tristitiam
illius discuties. Reliqui nil superest, quod scribam, quam ut tui erga
me similis esse pergas.
Vale, Scudi tui memor.
16. die Iunii anno 1519, raptim e Lutetia.
Petrus Scudus tuus.
Ulderico Zuinglio, utriusque linguae doctissimo,
viro integerrimo, Tiguri. - z' Zürich.