Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 87

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

87

<< Nr. 86 | Index | Nr. 88 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 2 VII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 191-192




--191--

Rhenano suo Zinlius S.
Antevertimus nostro tuum, carissime Rhenane, consilium in instruendo
bibliopola, recte an secus, nec laudi nec vituperationi dandum,
quod eius hominis nunquam nobis in mentem venerit, Myconio
dico et nobis, ignavioris videlicet atque bibacioris, quam cui quid
dexterum tuto committi possit; alia tamen vice periclitabimur. Gratiam
habeo, quod Aristophanem apud Cratandrum prodidisti; Fonteio
pecunia a nobis missa est; is rem curabit. Baldung, homo dubites
humanior an doctior, a sacro senatu cęsaris, apud nos nunc est Tyguri,
tui toties memor, quoties eum adeundi datur occasio (datur
tamen rarius, quod Franchelvetiis calumniari incipientibus: ecce
hominem partibus adversis deditum, tyrannice nobis imperitantem, apud
alios idem factitantem, quod nobis vitio vertit; nam familiariter illis

--192--

cum loquitur, ludit, cęnitat, vitando maledicendi ansam amputari oportuit),
is, inquam, miratur nihil ex officina Frobeniana ad eum mitti,
id quod olim longe secus factum sit. "Enchiridion" preterea tantúmnon
imperat Frobenaldinis vulgari, quod omnes hunc [!] prę cunctis
Erasmicis anhelent. Satis ista. Gulielmus, de quo nuper scripseramus,
inter convivandum hoc dixit, cum mentio Lutheri fuisset
habita: Dominus prępositus apud s. Petrum Basileę scripta
Lutheri, quam primum fuissent absoluta Rhomam misit. Hęc nolui
te ignorare, quę alios omnino volo. Salvi sint Simon, cui nulla fuit
scribendi copia, nam hęc quoque scribimus, dum, de Christo quid
dicturi essemus, cogitatum oporteret, Ioannes Iacobus Amanus,
Capito, alii. Scribet proximis diebus Baldung. Vide, ne tibi nova
simultas cum Glareano confiat, dum Nervios putabit abs te Tornacenses
annotatos, quos ipse ad me scribens pro Lovaniensibus
posuit. Hactenus lusum tecum sit. Commentariolos tuos mihi dedicatos
esse, quo debeo, ne dubites, accipio animo, haud ignorans, cui
accepto [!] ferendum sit.
Vale cum Amorbachiis.
Ex Tyguro VI Nonas Iulii MCCCCCXVIIII.
Rhenano suo vere Beato.