Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 89

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

89

<< Nr. 88 | Index | Nr. 90 >>

Absender: Stumpf, Simon

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 2 VII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 195-196




--195--

Simon Stumphus Bedicenus magistro Udalrico Zinlio S. D.
Extat venalis apud Andream Cartandrum [!] Aristophanes
cum commentario, qui indicatur quinque aureis et vjß. Quod si visum
est eum in tuam bibliothecam reponi, rescribito! Preterea libellos
Martini Lutherii "De oratione dominica" fac ubique locorum, tum
apud indoctum vulgus tum apud sacrificos, maxime ruri circumferantur;
nam apud Tigurinos te precone omnes empturos confido. Essetque
opereprecium aliquem subornari, qui nihil praeterea aluid tum oppidatim
tum ostiatim circumferret, quo res tam saluti necessaria ubivis
gentium innotesceret. Sed quid ego sua sponte currenti addo calcaria?
Tu igitur (quod semper facis) perge feliciter in asserendo vero
Christianismo. Nihil enim (Lactantio teste, imo Christo autore)
tam preclarum hominique conveniens potest esse, quam erudire homines

--196--

ad iusticiam. Myconio nostro et domino Ioanni Steiner plurimam
salutem meo nomine ascribito.
Bene vale.
Basileę ex edibus nostris, ipso die visitationis M.D.XIX.
Magistro Huldericho Zinlio, parocho Tigurino.