Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 90

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

90

<< Nr. 89 | Index | Nr. 91 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Fonteius, Conradus

Ort: Zürich
Datierung: 2 VII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 197




--197--

Fonteio Zynglius S.
Accepimus "Testamentum", "Plinium", "Kalendarium". Pro
Mathię collaboratoribus auctarium dabis, quantum tibi videbitur nos
decere. Nam pecuniam mittimus Francica scuta 7, quibus Aristophanem
compares, atque, si ligatus sit, cum isto "Ephestione"
mittas; sin vero, intra octo dies cura, ut ligetur; nam tunc bibliopola
alter descendet, cui vehendum imponas. Ratio Frobenii, hominis
patris loco nobis cari, ideo credo non extare potest, quod is nimium
nobis fidit, minime facturus, sat scio, si resciat, quàm angusta sit nobis
res familiaris; nam ego non scio bene domus [!] habere. Dono mitto
pileolum ex nundinis nostris, ut vel aliqua aliquid tibi parte gratum
faciam. Quod pecunię residuum fuerit, in illum usum expendito, quem
res maxime postulet. Aristophanis "Plutum" amem alicubi haberi
Latinum. Si hoc modo habes, atque haberi potest, fac habeam ego.
Vale et omnia boni consule.
Salutant te pueri, quos ego maxime vellem apud vos esse Basileę,
si pestis aliqua pestem strangulasset.
Ex Tyguro VI. Nonas Iulii 1519.
An meister Cuonrad Brunner zuo Basel zum Saessel etc.